Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1892
Index
— 37 — enim hora nos de sornno surgere .... nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abiiciamus ergo opera tenebrarura et induamur arma lucis .... exhibete vos Deo,tamquam ex rnortuis viventes, ut liberati a peccato, servi autem facti Deo habeatis fructum vestrum in sanctificationem, tinem vero vitám aeternam." Ooloczae, Dominica Quinquagesimae, anno Salutis millesimo octingentesimo nonagesimo secundo. Öanctissimus Dominus Noster, Leo Papa XIII., ope clementissirai rescripti de dato 2-a Decembris 1890. ad Eminentissimum Oardinalern Principem Primatem Regni Hungáriáé et Archi-Episcopum Strigoniensem directi, facultateni dispensandiin lege abstinentiae Episcopis Hungáriáé pluries eoncessam ad nóvum septennium extendere dignatus est. Delegata mihi vi indulti hujus pontifioii auctoritate apostolica omnes et singulos Archi-Dioecesis meae fideles a carnium abstinentia Sabbatis cujusvis per integrum annum hebdomadae, iis tamen exceptis, quae ieiunio consecrata, sunt, hisce absolvo, iisdem simul concedens, ut singulis feriis sextis et pervigiliis infra annum salubria adhibere possint conclimenta quaecunque, quibus tamen in unica comestione ieiunii diebus uti fas erit. Pro uberiore indulgentiae hujus pontificiae explieatione observo: 1) quod indulgentia haec ad Quatuor Tempóra haud extendatur; 2) quod illis Quadragesimae diebus, quibus dispensatio in esu carnium pro una comestione tributa fuerat, vesperi quorumvis salubrium condimentorum usus concessus sit; 3) quod valeat indulgentia haec de tali condimentorum usu pro feriis quartis et sextis Adventus Domini, quum hae pervigiliarum legem sequantur; 4) denique quod illi fideles, qui a lege ieiunii ob aetatis vei durorum exantlandorum iaborum rationem exemti sunt, ternpore Quadragesimae, dum esus carnium omnibus ad unam dumtaxat comestionem admittitur, carnibus vesci possint toties, quoties comedunt, non secus ac Dominicis in Quadragesima diebus. De qua dispensatione in quavis Ecclesia parochiali fideles ad cultum divinum congregati edoceri, simulque rnoneri debebunt, ut hanc S. Sedis indulgentiam ac benignitatem aliquo pietatis opere et aliqua in pauperes eleemosyna rependant, quae ut in salutem animarum nostrarum cedant, ferventibus Deum exorare precibus non desinam. Coloczae, Dominica Quinquagesimae, anno salutis millesimo octingentesimo nonagesimo secundo. everendum Josephum Gruber, interimalem Administratorem Csataaljaensem, die 19-a mensis elapsi, anno aetatis suae 41., presbyteratus 19., susceptis moribundorum Sacramentis pie in Domino obiisse dolenter significans, animam eiusdem piis ad aram sufragiis devoveo. Coloczae, die 1-a Mártii, 1892. 7* Nr. 707. Relaxatio abstinentiae in Sabbatis. Nr. 804. Obitus Josephi Gruber.