Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1891
Index
- 47 LEO PP. XIII. UNIVERSIS CHRISTIFIÜELIBÜS PRAESENTES LITTERÁS INSPECTURIS SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Opportune quidem et auspicato contingit, ut XI. Kalendas Julias hoc anno sacra solerania in honorera Sancti Aloysii Gonzagae, trium saeculorum a beatisssimo exitu ejus elapso spatio, sint memori pietate peragenda. Nuntiatum Nobis est, ex faustitate hujus eventus mirabili ainore pietatisque studio exarsisse animos christianorum adolescentium, quibus optima sane hujusmodi occasio visa est, ut suam in caelestem juventutis Patronum voluntatem et reverentiam raultiplici significatione testarentur. Et id quidem evenire videtur non in iis tantum regionibus. quae sanctum Aloysium terris caeloque genuere, sed late ubicumque Aloysii nomen et sanctitatis fama percrebuit. Nos jam a tenera aetate angelicum Juvenem summo pietatis studio colere assueti, cum haec novimus, perjucundo laetitiae sensu affecti surnus. Deo autem opitulante confídimus, ejusmodi solerania non vacua futura fructu christianis hominibus, nominatim adolescentibus, qui Patrono tutelari suo honores cum habebunt, in cogitationern facile deducentur clarissimarum virtutum, quibus lile, quoad vixit. ceteris in exernplum enituit. Quas quidem virtutes cum secum cogitent et admirentur, sperandum est fore, ut adjuvante Deo animura mentemque suam ad eas velint informare, studeantque fleri imitatione meliores. Neque certe catholicis juvenibus proponi potest praestantius ad imitandum exernplum illisque locupletius virtutibus, quarum laude florere juvenilem aetatem desiderari maximé sólet. Ex vita enim et moribus Aloysii possunt adolescentes documenta plurima capere, unde ediscant, qua cura et vigilantia vitae integritás et innocentia sit servanda, qua constantia castigandum corpus ad restinguendos cupiditatum ardores, quomodo despiciendae divitiae conternnendique honores, qua mente atque animo tum studiis vacandum, tum cetera omnia aetatis suae officia et munia iraplenda, quodque his praesertim temporibus maximi est momenti, qua fide, quo amore sit Ecclesiae matri et Apostolicae Sedi adhaerendum. Siquidem angelicus Adolescens seu domesticos inter parietes degeret, seu nobilis ephebus in Aula Hispanica versaretur, seu animo virtute et doctrina excolendo operám daret, in Societatem Jesu abdicato principatu adscitus, ubi, quod in votis habuerat, et praeclusum dignitatibus aditum et vitám omnem proximorum saluti sibi unice impendendam esse gestiebat, talem in omni vitae genere sese impertit, ut facile ceteris omni laude antecelleret et praeclara relinqueret sanctitatis argumenta. Quapropter sapienti sane consilio, qui christianae juventuti instituendae et erudiendae praeficiuntur, sanctum Aloysium proponere solent tamquam nobilissiraum ad imitandum exernplum, obsequentes consilio Decessoris Nostri Benedicti XIII, qui juventuti studiis deditae praecipuum Patronum caelestem Aloysium constituit. Quare egregiam sane meritorum laudem sibi comparare videntur illae catholicorum juvenum societates, quae non modo in italicis, sed etiam in externis urbibus sunt institutae eo proposito, ut hujusmodi Aloysiana solemnitas singulari cultu celebretur. Nos non latét, quantum studii operaeque illae contulerint in apparandis honoribus, qui toto orbe catholico LITT. CffiC. 1891. 13 Nr. 916. Memória trisaecularis beati obitus S. Aloysii celebranda.