Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1891

Index

— 48 — Angelico juveni deferentur, et quantam adhibeant curam, ut catholioorum pietate pariter ac numero praestent piae peregrinationes vei ad natale solum Alovsii, vei ad lianc almam Urbem, quae oastas ejus exuvias asservat et colit, suscipiendae. Pueris etiarn, ut accepi­mus, puellisque oblata estratio testandi Aloysio puri amoris et pietatis suae quasi primitias; pagellae enim late sunt diffusae, augustis jam nobilitatae Nominibus, in quibus ipsi se parentesque tamquam famulos et clientes inscribant. Singulari huic in re optime ardori et sanctis ejusmodi propositis et votis cupimus atque optanms, ut bonus faustusque juvante I)eo exitus obtingat. Interea cum admotae nuper sint ad Nos preces, ut in uberiorem animarurn fructum caelestibus Ecclesiae thesauris hanc solemnitatem clitare et decorare velimus. Nos piis hisce precibus benigne adnuendum censuimus. Quamobrem de Omnipo­tentis Dei misericordia ac BB. Petri et Pauli Apostolorum Ejus auctoritate confisi, omnibus et singulis utriusque sexus Cbristifidelibus, qui triduanis quotidie, vei quinquies saltem novendialibus supplicationibus, quae habendae sunt ante Aloysiana solemnia diebus a respectivo loci Ordinario designandis, et vei ipso die festő vei uno ex dictis diebus ad eujuscumque arbitrium sibi eligendo, vere poenitentes atque confessi ac S. Communione refeeti quamlibet Ecclesiam seu Oratórium publicum, ubi festum S. Alovsii celebrabitur, devote visitaverint, ibique pro christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, plenariam omnium peccatorum suorum Indulgentiani et remissionem misericorditer in Domino concedimus. lis vero tklelibus, qui corde saltem contriti pias peregrinationes ad memorata loca confecerint, et parvulis etiam pro eoruin captu eoruinque parentibus, qui nornina ad proraerendum Aloysii patrocinium inscripserint, dummodo triduanis vei novendi­alibus supplicationibus, ut supra dictum est, adstiterint, septem annos totidemque quadra­genas in forma Ecclesiae consueta relaxainus. Quas omnes et singulas Indulgentias, peccatorum remissiones ac poenitentiarum relaxationes etiam animabus Ohristifidelium, quae Deo in charitate conjunctae ab hac luce migraverint, per modum suffragii applicari posse indulgemus. Praesentibus hoc anno tantum valituris. Volumus autem, ut praesentium Litterarum transumptis seu exeraplis etiam impressis, maim alicujus Notarii publici sub­scriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adbiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vei ostensae. Dátum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die 1. Januarii 1891. Pontificatus Nostri anno 13-o. M. Oard. Ledöchowski. S. Rituum Oongregatio autem in eodem merito sequens edidit De ere tum, Tertio jam labente saeculo, exquo Angelicus juvenis Aloysius Gonzaga ob rniram vitae innocentiam pari cum poenitentia sociatam pretiose moriens in conspectu Domini ad eaelestia regna feliciter migravit, tanti diei natalis centenaria solemnia in Urbe ad Sancti Ignatii Ecclesiam per octo continenter dies instituentur, ubi virginales sancti Juvenis cineres summa religione asservantur. Ut vero extrinseoae solemnitati ecclesiasticus quoque ritus aecedat, et magis magisque pietas foveatur erga hunc eaelestera stúdiósáé juventutis Patronum, Ernus et Rmus Dnus Lucidus Maria Parocchi, Episcopus Albanensis.

Next

/
Thumbnails
Contents