Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1891
Index
DILECTIS FILIIS NOSTRIS S. E. R. PRESBYTERIS GARDINALIBUS FRIDERICO FÜRSTENBERG ARCHIEPISOOPO OLOMYCENSI, FRANCISCO A PAVLA SCHÖNBORN ARCHIEPISCOPO PRAGENSI P]T VENERABILIBUS FRATRIBÜS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS IMPERII AUSTRIACI LEO PP. XJ.II. DILECTI FILII NOSTRI ET VENERABILES FRATRES SALÜTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM In ipso supremi Pontificatus, quo providens Deus Nos auxit, exordio, universitatera catholici orbis contuentes, habuimus equidem quod laetaremur tani multa esse tamque egregia in omni recte faotorum genere vei studia vei opera, in quae, Deo iuvante, sacri pastores et uterque clerus fidelesque homines sedulo incumberent: neque tamen sine acerba fűit aegritudine conspexisse Ecclesiae hostes, pessimo foedere coniuratos, moliri ac tentare omnia, ut admirabile istud aediflcium, quod perfugio humani generis ipse extulit I)eus, convellerent atque adeo. si fleri posset, excinderent. — Quae nimirum longe lateque in Eoclesiarn Christi ardet dimicatio, etsi variis pro varietate locorum artibus armisque exercetur, hanc demum unam habét earademque rationem belli praescriptam ; a familiis, a scholis, a legibus, ab institutis vestigia religionis delere omnia, Ecclesiam ipsam facultatibus suis et insigni qua pollet in commune bonum virtute spoliare, perniciosissimam errorum pestem in omnes venas domesticae civilisque coinmunitatis infundere. Ab adversariis iam nihil ternperatum est, intinita lioentiá ; qui plurimi acresque in iura, libertatern, dignitatem Ecclesiae, in Episcopos omnesque cleri ordines, in auctoritatem maximé et principatum romani Pontificis invaserunt. Ex tantis catholico nomini iniuriis illatis, multa in nationes ingentiaque mala profluxerunt et profluunt: in iis dolendum, ut serpat latius opinionum perversitas, comitesque irnprobitas et seditio spiritus tollant, atque inde rebus publicis imperiisque pericula impendeant quotidie maiora. Neque alia sane erant consecutura : nam debilitato, eove deterius, reiecto firmissimo civitatis praesidio, religione, quae una homines et recte commonendo et salutariter deterrendo vere potest in suo quemque officio retinere, nutant continuo et labefactantur ipsius fundamenta civitatis. Haec nos, nulla dimissa occasione, gravibus litteris palam denuntiavimus et iis qui cum potestate praesunt et iis qui sunt sub potestate, indicantes alteris religionis et civitatis inter se rationes quam arcte continerentur, alteros adhortati ut divina Ecclesiae documenta iuste colerent diligenterque explerent. Singularis porro fűit compellatio Nostra ad venerabiles fratres Episcopos, quos Spiritus Sanctus rectores posuit Ecclesiae Dei idemque larga suae gratiae luce perfundit: qui enim, tamquam custodes per omnes vigilantes terrarum regiones, in re praesenti notarent experiendoque nossent quaenam cuique genti sive adhibenda remedia sive insidiae praecavendae, iidem profecto adiutores Nobis optimi futuri erant ad id quod summis viribus urgebamus, urgernus, catholicarum LITT. CIRC. 1891. 11 Nr. 801. Leonis PP. XIII. epistola encycliea ad episcopos imperii Austriaei.