Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1891

Index

— 40 — gentium salutem. Sulit autem a Nobis peramplae Deo gratiae. quod conipellationi Nostrae miraprorsus ex omni Episcoporum ordine consensio responderit et sollertia : nam, quantum eniti illi possunt, ingenio et anitnis, hortatione et actione, eo toti spectant ut veritatem catholicae fldei tueantur. utque hominuin societatem, ad oonsentaneas fidei virtutes revocando, maximis expediant miseriis, ad veri nominis prosperitatem adducant. In quo tani nobili studii pastoralis certamine praeclare quidem fecerunt Austriae Episcopi, et Nobis animus gestit debitam Vobis laudem hoc loco tribuere : habemus quippe coinpertum quanta contendatis prudentia et assiduitate laborum ad mala quaevis in populo germina evellenda et ad semina fovenda christianae vitae. Itno nuper perlibenter agnovimus, coniiinctiin a Vobis epistolam ad fideles dioecesiuin vestraruin fuisse datam, quae praeclaro Nobis argumento fűit consociatissimas esse voluntates vestras quum res est de rei catho­licae rationibus tuendis. Verum ut flrmius constet vigeatque in posterum haec concordia, vestraque studia et vires ad unum certumque finem eodem tramite intendant, nihil Nobis opportunius fore videtur. quam si quasdam inter ipsos congressiones quotannis Episcopi habeant. ex quibus ea ineatur tam efficax sentiendi agendique concordia. Isthaec, quam optamus, conven.tuum ratio nonnullis in regionibus iam inducta viget, et fructus adhuc túlit vere laetabiles : inde enimvero Episcopis amplior patuit consiliorum copia, robur animi confirmatum, studium religionis incensum, haud pauca etiam consulta profecta quae rei catholicae multis módis utilia contigerunt. — Accedit quod tanta sacrorum antistitum coniunctio et consensio non modo eis ipsis decus et gratiam apud suos non mediocrem auxerit, sed exemplum quoque et invitamentum extiterit hominibus laicis vei aliarum gentium, ut concordibus aeque animis consulerent, quibus oporteret praesidiis tutelam religionis neque minus civilis ordinis laborantis suscipere. — Praeterea ab ipsis Episcopis et praeeuntibus et cohortantibus rnultum certe navitatis et ardoris hauserunt catholici, ut conventus adsimiles pro nationibus vei provinciis locisve aliis cogerent et celebrarent; idque sane quam providenter factum. Si etenirn contra flagitiosi homines, audacia prae­potentes et numero, sese passim congregant foederatique conspirant ut illis donum fidei, unum omnium praestantissimuin, et consequentia bona perfide eripiant, rectum omnino est ac necessarium, catholicos, Episcopis inoderantibus, studia sua omnia viresque consociare ad resistendum : qui quidem, in talium coetuum frequentia, liberius poterunt et validius sui nominis professionem sustinere, hostiles impetus propulsare. Res autem ad deliberandum, eaeque magni momenti, Episcopis non deerunt con­gressuris. — Qua temporum calamitate afflictamur, id primum petendum curandumque esse censemus ut cum hierarchico ordine vincula christianae familiae arctiore in dies necessitudine constringantur; ita pláne, ut fideles Episcopis suis omni voluntate et obser­vantia adhaerescant, quum maximé vero ad Episcopum ecclesiae universae íidem, obtern­perationem, pietatem filiorum retineant alacres et profiteantur non timide, Velle autem ut romanus Pontifex nulli subsit hominum ditioni, sed plene sui perfecteque sit iuris, hoc nempe officium quum ad omnes ubique gentium catholicos, non ad unam gentem aliquam,

Next

/
Thumbnails
Contents