Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1891

Index

— 186 — etiam ignominiae notam iis inussit, eiectosque Ecclesia gremio, honore indignos censnit, si incertamineoccumberent, ecclesiastioae sepulturae. Tridentinas sanctiones ampliavit explica­vitque decessor Nostei* Benedictus XIV. in Oonstitutione data die X. Noverabris anno MDOCLII, cuius initium Detestabilem. Novissimo autem tempore f. r. Pius IX. in litteris apostolicis, quarum est initium Apostolicae Sedis, per quas censurae latae sententiae limi­tantur, aperte deelaravit, eeclesiasticas poenas committere non modo qui duello confligant, sed eos etiam quos patrinos vooant, itemque et testes et eonscios. — Quarum legum sapien­tia eo luculentius emicat, quo ineptiora ea esse liquet quae ad immanem duelli morém tuen­dum vei excusandum solent proferri. Nam quod in vulgus seritur, certamina id genus natura sua eomparata esse ad maculas eluendas, quas, eivium honori alterius ealumnia aut convi­cium induxerit, id est eiusmodi ut neminem possit nisi veoordem fallere. Quamvis enim e eertamine victor decedat qui, iniuria aooepta, illud inclixit, omnium eordatorum hominum hoc erit iudioium, tali certaminis exitu viribus quidem ad luctandum, aut traetandis arinis meliorem laeessentem probari, non ideo tamen honestate potiorem. Quodsi idemipse eeciderit, cui rursus non inconsulta, non pláne absona haec honoris tuendi ratio videatur? Equidem paucos esse remur, qui hoc obeant facinus, opinionis errore decepti. Omnino cupiditas ultio­nis est, quae viros superbos et acres ad poenam petendam impellit: qui si elatum animum moderari, Deoque obtemperare velint qui homines iubet diligere inter se amore fraterno, et quemquam violari vetat, qui ulcisoendi libidinem in privatis hominibus gravissime damnat, ac poenarum repetendarum sibi nnice reservat potestatem, ab imraani consuetudine duello­rum facile discederet. Neque illis qui oblaturn certamen suscipiunt iusta suppetit excusatio metus, quod timeant se vulgo segnes haberi. si pugnam detrectent. Nam si ofíicia hominum ex falsis vulgi opinionibus dimetienda essent, non ex aeterna recti iustique norma, nullum esset natu­rale ac verum inter honestas actiones et íiagitiose facta discrimen. Ipsi sapientes etlmici et norunt et tradiderunt, fallacia vulgi iudicia spernenda esse a forti et constanti viro. Iustus potius et sanctus timor est, qui avertit hominem ab iniqua caede, eumque facit de propria et fratrum salute sollicitum. Immo qui inania vulgi aspernatur iudicia, qui contuineliarum verbera subire mavult, quamulla in re officiuin deserere, hunc longe maiore atque excelsiore animo esse perspicitur, quam qui ad arma procurrit, lacessitus iniuria. Quin etiam, si recte diiudicari velit, ille est unus, in quo solida fortitudo eluceat, illa, inquam, fortitudo, quae virtus vere nominatur et cui glória comes est non fucata, non fallax. Virtus enim in bono consistit rationi consentaneo, et nisi quae in iudicio nitatur approbantis Dei, stulta omnis est glória. Denique tam perspicua duelli turpitudo est, ut illud nostrae etiam aetatis legumla­tores, tametsi multorum suffragio patrocinioque fultum, auctoritate publica poenisque pro­positis coercendum duxerint. Illud hac in re praeposterum maximeque perniciosum, quod scriptae leges re factisque fere eludantur: idque non raro scientibus et silentibus iis, quo-

Next

/
Thumbnails
Contents