Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1891
Index
— 187 — rum est puniri sontes, et, ut legibus pareatur, providere. Ita fit ut passim ad singularia certamina descendere, spreta maiestate legum, impune lioeat. Inepta etiam atque indigna sapienti viro eorurn est oplnio, qui utut togatos cives ab hoe genere certaminum arcendos putent, ea tamen permittenda censent militibus, quod tali exercitatione acui dicant militarem virtutem. Frimum quidem honesta et turpia naturá differunt, nec in contraria mutari ob diversum personarutn statum ullo pacto possunt. Omnino homines, in quacumque conditione vitae, divina ac naturali lege omnes pari modo tenentur. Praeterea ratio buiusce indulgentiae erga milites ab utilitate publica petenda foret, quae numquam tanta esse potest, ut eius obtentu naturalis divinique iuris vox conticescat. Quid, quod ipsa utilitatis ratio manifesto deficit ? Nam militaris virtutis incitamenta eo spectant ut civitas sit adversus hostes instructior. Idne vero effici poterit ope illius consuetudinis, quae suapte natura eo spectat ut suborto inter milites dissidio, cuius causae haud rarae sunt, e singulis partibus defensorum patriae necetur alteruter? Postremo recens aetas, quae se iactat humaniore cultu inorumque elegantia longe superioribus saeculis antecellere, parvi pendere vetustiora instituta consuevit ac nimium saepe respuere quidquid cum colore discrepet recentioris urbanitatis. Quid est igitur quod has tantummodo rudioris aevi ac peregrinae barbariae ignobiles reliquias, duelli morém intelligimus, in tanto humanitatis studio non repudiat? Vestrum erit, Venerabiles Fratres, haec, quae breviter attigimus, inculcare diligenter populorum vestrorum animis, ne falsas hac de re opiniones temere excipiant, neu ferri se leviorum hominum iudicio patiantur. Date operám nominatim ut iuvenes mature assuescant id de duello sentire et iudicare quod, consentiente naturali philosophia, iudicat ac sentit Ecclesia; ab eoque iudicio normám agendi constanter sumant. Immo quo modo alicubi receptura consuetudine est, ut catholici praesertim florentis aetatis sibi sponte perpetuoque interdicant nomen dare societatibus non honestis, pari modo opportunum ducimus ac valde salutare, eosdem velut foedus inter se facere, data fide nullo se tempore nullaque de caussa duello dimicaturos. Supplices a Deo petimus ut communia conata nostra virtute caelesti corroboret, quodque pro salute publica, pro integritate moruin vitaeque christianae volumus, id benigne largiatur. Divinorum vero munerum auspicem itemque benevolentiae Nostrae testem vobis, Venerabiles Fratres, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Dátum Eomae apud • S. Petrum die XII. Septembris an. MDOOOXOI, Pontificatus Nostri Decimoquarto. Coloczae, die 12-a öctobris, 1891. A vallás- és közoktatásügyi m. kir. Ministertől. 43672. szám. A kisdedóvásról szóló 1891. évi XV. törvényczikk 4. §-a értelmében kisded óvodákba vaev gyermek-menedékházakba járásra kötelezett 3—6 éves 50* 2450. sz. Kisdedóvodákba és menedékházakba járni köteles gyermekek