Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1891

Index

ornatu. Item paternara vigilantiam vestram exercebit diligens inquisitio eorum, quae plurimum conferant, ut íidei rudimentis populus recte imbuatur, eiusque corrigantur móres, ut seripta vulgentur, quae sanam dootrinam serant, et virtutum germina foveant, ut opera instituantur, quae benefaota caritatis efíundant, et. quae iam condita sunt, novis floreant increinentis. Gravissimum denique argumentum deliberantibus Vobis datura erit oppor­tunitas constituendi recipiendique in Lusitano Regno religiosas sodalitates. cuius rei periucundae vidimus summám fuisse euram omnibus, qui Bracarae Augustae congressi sunt. Scilicet liaec sodalitia non modo auxiliares quasi copias suggerent clero. qui in dioecesibus vestris sacram Christi militiam colit, sed etiam. quod plurimi est, sufficere poterunt Apostolicos viros, qui sacrarurn missionum obeant ministerium in regionibus transmarinis Lusitanae ditioni subiectis. Huius autem perfunctio muneris cum ad ampli­ficandum Christi regnum in terris erit profutura, tum ad Lusitani nominis ornamentum et decus. Sane perennem adepti sunt glóriám Principes et maiores vestri. quum amplis, qua latuerunt, regionibus detectis evangelicae doctrinae lumen una cum politiori humanitatis cultu, favente ac iuvante Apostolica Sede, iis attulere. Verum ut preclaris hisce inceptis sua constat natura et vis, neque ea a pristina glória et stabilitate decidant, nitantur oportet constanti praesidio et virtute praestantium virorum, qui divino spiritu oppleti et contra adversos acatholicorum conatus obnitentes, studium omne suum et operám conferant, ne omnino intercidant, sed novo indito vigore reviviscant ea bona, quae in eas oras e Lusitana regione fluxerunt. Horumce virorum erit contendere, ut, qui iam erediderunt in Deum, confirmentur in fide ; hanc qui firmiter tenent, prae se ferant etiam honestate morum, religionis cultu, summa in servandis officiis diligentia, demum. ut, qui iacent adhuc in tenebris, sese ad cognitionem veri Dei et ad evangelii lucem accipiendam convertant. Iamvero plures huiusmodi viros sancto flagrantes zelo large praebere poterunt religiosae sodalitates, quorum alumni, prudentium virorum iudicio, cui aetaturn omnium suffragatur experientia, non rninus feliciter quam laboriose perfungi consueverunt hoc ministerio salutis. Hoc enim cum societatum, quibus addicti sunt, ratio et disciplina, tum sua cuiusque virtus constanti exercitatione exculta tanto pares operi prae ceteris sólet efficere. Nobis profecto persuasum est, fore, ut Lusitanum Gubernium prona excipiens aure consilia vestra eaque bona plurimi faciens, quae ceteris antecellunt, ultro amoliatur obices omnes, qui religiosarum sodalitatum libertatem intercipiunt, ac potestate sua faveat studiis vestris, quae eo spectant, ut pleno robore vigeat lateque floreat cum avita glória catholica religio in Lusitania locisque omnibus ditioni eiusdem adiectis. Hanc autem persuasionem eo facilius induirnus, quod iam neminem latét, prout et vobis compertum est, quaenam Nostra sint hac super re consilia et vota. Haec scilicet dum ad religionis bonum feruntur, intendunt pariter solitam Lusitanae gentis prosperi­tatem. Hoc enim munus, hae partes Ecclesiae a divino Conditore datae sunt, ut in communi hominum societate vinculum pacis sit et salutis praesidium. Quare nihil detrahit ecelesia 45*

Next

/
Thumbnails
Contents