Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1891
Index
— 158 — improbus et calamitas temporum gregibus intulit ourationi vestrae commissis, multa sunt excitanda, quae iacent, multae adhuc animas fidelium premunt neoessitudines, quas, si penitus tolii nequeunt, leniri saltem oportet. Haec, quae, uti diximus, curas flagitant et industriam vestram plenius et commodius efflci poterunt, si arctior in dies inter sacrorum Antistites concordia flat, eorumque sit opera coniunctior in necessitatibus cleri et fidelium explorandis, in conferendis consiliis ac decernendis iis, quae comrnuniter visa fuerint expedire cnm singuiarum dioecesium rationibus, tum iis quae latius patent et altius eminent, quippe quibus gentis universae prosperitás et salus continetur. Arctioris huius consociationis inter sacrorum Antistites opportunitas minimé latuit eorum prudentiam, qui Bracaram Augustarn convenere; quare probatissima Nobis ea cita fuerunt illustris coetus, quae ad hanc coniunctionem fovendam spectabant, per quam fidelis populus ampliora expectat eaque diuturna benefacta a praesulibus suis, quibus ducibus et rectoribus utitur. Atqui ad summáin hanc quique duraturam coniunctionem efficiendam nihil praestabilius est more et instituto in aliis regionibus iam reoepto. ut praeter congressiones, quibus etiam laici fideles intersunt (cuiusrnodi coetus Bracarensis fűit), agantur quotannis peculiares Episcoporum conventus, quem morém penes vos etiam induci et Vobis in votis esse novimus et Ipsi magnopere optamus, quuin bona eius ope religione parta, multiplici et constanti eluceant experientiae testimonio. Sane ex huiusmodi conventuum frequentia primum ea sequitur, quam diximus, summa consensio et consociatio virium, quae una magnis inceptis faustos dare potest exitus, tum coéuntium Antistitum magis magisque incenduntur ad agendum animi, confirinatur fiducia, collustrantur mentes collatis consiliis et invicem sapientiae luminibus communicatis. Ad haec per hosce coetus sternitur via quodammodo cum ad dioecesanas et provinciales habendas Synodos, tum ad cogendum nationale concilium, cuius celebrationem Vobis in optatis esse magnopere gaudemus, eam namque diuturna experientia utilitatis e similibus praegressis captae vehementer suadet, et sacrorum canonum praescripta maiorem in modum commendant. Porro ex annuis, quos diximus, Antistitum conventibus illud etiam optimum sequitur, ut laici fideles novis veluti stimulis admotis alacrius gradientes ea quam iniere via pergant et ipsi conventus agere, consilia conferre, iunctisque viribus conniti ad communem tuendarn religionis causam, ac dicto audientes Pastoribus suis ea stúdiósé peragere, quae ab ipsis docentibus et cohortantibus exceperint. Neque vero congredientibus Vobis in coetibus annuis negotiorum copia defutura est, quibus vos oporteat, studium operamque navare. Narn praeter peculiaria negotia, quae forte in singulis dioecesibus inciderint, quaque rectius expediri potuerint adhibitis communis experientiae luminibus, amplarn praebebit segctem prudentiae et consultationi vestrae deliberatio et constitutio eorum, quae maximé profutura sint ad incendenda sacerdotum studia, qui modo operantur in vinea Domini, atque ad alumnos excolendos, quos enitere aliquando oportebit in Domo Dei, solidae scientiae lumine, germani spiritus ecclesiastici laude, omni demum sacerdotalium virtutum