Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1891

Index

DILECTIS F1LIIS NOSTRIS JOSEPHO SEBASTIANO S. E. E. CARD. NETO, PATRIARCHAE OLISIPONENSI, AMERICO S. R. E. CARD. DOS SANTOS S1LVA, EPISOOPO PORTUS CALEN­SIS, AO VENERABILIBUS FRATRIHUS ANTONIO, ARCH1EPISCOPO BRAOARENSI, ALIISQÜE ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS LÜSITANIAE Pastoralis vigilantiae, qua ad tuendam fovendamque religionern vires intenditis, nó­vum ac praeclarum Nobis argumentum praebuit conventus illustris Bracarae Augustae nuper actus, quem feliciter absolutum renunciavit Nobis gratissima epistola ab iis ex Vobis data, qui in eo consessu adfuere. Equidem in ea perlegenda delectati sumus tum zelo et sedulitate Pastoris civitatis, quae congredientes excepit, quippe qui rei gerendae praecipuus auctor fűit coetique sic praefuit, ut optatus haberet exitus, .tum studiis et pietate antistituin, qui sese eidem adiunxere socios, vei graves misere viros vicesua perfuncturos in ea cong­ressione, tum denique frequentia ingenti lectissimorum hominum e clero populoque fídeli, doctrina, virtute et auctoritate praestantiurn. — Eo gratior autem conventus iste Nobis aceidit, quod mira fuerit animorum consensio in iis decernendis, quae conferent summo­pere ad ecclesiae amplitudinem et rei catholicae profectum. Neque reticere volumus, inter alia, quae opportune scita sunt, suffragiis concordibus pro temporis locique ratione non mediocre Nobis attulisse solatium ea capita, quae devotara prorsus huic Apostolicae Sedi declarabant voluntatem coeuntium et studium, quo flagrant, ut debitus illi pro dignitate habeatur honor, neve quid de maiestate et iuribus eius minuatur. Bona profecto Nobis spes inest fore, ut ea, quae conscita in eo coetu et constituta sunt quum naviter constaiiterque peracta fuerint, largam effundant salutarium fructuum ubertatem;ad tacere non possumus, quin memoremus amplam adhuc prostare segetem, quae operám poscit et industriam vestram. Ob eam rem etsi non ita pridem datis litteris Vos alloquuti sumus ele statu rei catholicae eiusque necessitatibus in Lusitano reguo deque ratione ineunda, ut iis commode prospiciatur, piacet tamen iisdem litteris nonnulla adiicere, quae pretium esse ducimus communicare Vobiscum, ne, quum ultro, oblata Vobis sit seri­bendi occasio, videamur segniter ofíicio Nostro defuisse. Haud Vos praeterit, dilecti űlii Nostri Venerabiles Fratres, quod Bracarensi coetui optime compertum fűit, eo deventum esse, ut fides ipsa apud plures in diserimen vocetur, adeoque cavendum pro viribus sit, ne ignorantiá vei socordiá ex animis exeidat aut elan­guescat, sed curandum, ut haereat alte deíixa cordibus et in bonis operibus cultuque vir­tutum laetam gignat copiam et dulcedinem frugum optimarum. Oertandutn est adversus Conatus hostium veritatis, ne latius serpat mala labes, quae ex eorurn exemplis, pravisque doctrinis passirn effusis promanat. Multa sunt consananda vulnera quae istorum labor CIRC. LITT. 1891. 45 XIII DILECTI FILII XOSTRI, VENERABILES FRATRES, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM ! Nr. 2363. Litterae SS. D. N. Leonis Papae XIII. ad Episcopos Lusitaniae.

Next

/
Thumbnails
Contents