Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1889

Index

honorare gestientium, numcn videmur nutumque Eius agnoscere, qui saepe sólet atque unus potest inagnorum principia bonorurn ex mi niin is momentis elioere. Nimirum providentissi­mus Deus voluisse videtur, in tanto opinionum errore, exoitare fídem, opportunitatemque praebere studiis vitae potioris in populo christiano revocandis. — Quamobrem hoc est reliqui, dare operám ut, bene positis initiis, bene eetera consequantur: enitendumque, ut et intelligantur consilia divina, et re ipsa perfioiantur. Tuno denique obsequium in Apostolicam Sedern plene erit cumulateque perfectum, si ouin virtutum christianarurn lande ooniunctum ad salutem eonducat animorum : qui fruotus est unice expetendus perpetuoqne mansurus. Ex hoc summo apostoliéi muneris gradu, in quo Nos Dei benignitas locavit, patro­einium veritatis saepe numero, ut oportuit, suscepimns, conatique sumus ea potissimum doctrinae capita exponere, quae maximé opportuna eaque re publica viderentur esse, ut quisque, veritate perspecta, pestiferos errorum afflatus, vigilando cavendoque, defngeret. Nunc vero, uti liberos suos amantissiinus parens, sic Nos alloqui christianos universos volumus, familiarique sermone hortari singulos ad vitám sancte instituendam. Nam omnino ad christianum nomen, praeter íidei professionem, necessariae sünt christianarurn artes exercitationesque virtutum ; ex quibus non modo pendet sempiterna salus animorum, sed etiam germana prosperitás et firma tranquillitas convietus hominis et societatis. — Iamvero si quaeritur qua passim ratione vita degatur, nemo est quin videat, valde ab evangelicis praeceptis publicos móres privatosque discrepare. Nimis apte cadere in banc aetatem videtur illa Ioannis Apostoli sententia, omne, quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concu­piscentia oculorum, et superbia vitae. v) Videlicet plerique. unde orti, quo vocentur, obliti, curas habent cogitationesque omnes in haeo imbeeilla et fluxa bona delixas : in vita natura, perturbatoque ordine, iis rebus sua voluntate serviunt, in quas dominari hominem ratio ipsa clamat oportere. —- Appetentiam commodorum et deliciaruin comitari proclive est cupidi­tatem rerum ad illa adipiscenda idonearum. Hinc effrenata pecnniae aviditas, quae efficit caecos quos complexa est, et ad explendum quod exoptat inflammata rapitur, nullo saepe aequi iniqui discrimine, nec raro cum alienae inopiae insolenti fastidio. Ita plurimi, quorum circumfluit vita divitiis, fraternitatis nomen cum multitudine usurpant, quam intimis sensibus superbe contemnunt. Similique modo elatus superbia animus non legi subesse ulli, nec ullam vereri potestatem conatur : merum amorem sui libertatem appellat. Tamquam puliim onagri se liberum natum putat. -) Accedunt vitiorum illecebrae ac perniciosa invitamenta peccandi: ludos scenicos intelligimus impie ac licenter apparatos : volumina atque ephemerides lndifi­candae virtuti, honestandae turpidini composita : artes ipsas, ad usum vitae honestamque oblectationem animi inventas, lenocinia cupiditatum ministrare iussas. Nec licet sine metu tutura prospicere, quia nova malorum sernina continenter velut in sinum congeruntur adolescentis aetatis. Nostis morém scholarum publicarum : nihil in eis relinquitur ecclesias­ticae auctoritati loci: et quo tempore maximé oporteret tenerrimos animos ad officia chris­I. Ep. II. 16. 2) lob. XI, 12.

Next

/
Thumbnails
Contents