Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1889

Index

— 3 — tiana sedulo studioseque fingere, tum religionis praecepta plerumque silent. Grandiores natu periculum adeunt etiam inaius, seilicet a vitio doctrinae : quae saepe est eiusmodi, ut non ad imbuendam cognitione veri, sed. potius ad infatuandam valeat fallacia sententiarum iuventutem. In disciplinis enim tradendis permulti philosophari maiunt solo rationis magis­terio. oraninö fide divina posthabita : quo firmamento raaximo uberrimoque luniine reinoto, in multis labuntur, nec vera eernunt. Eorum illa sunt: omnia. quae in hoc mundo sint, esse corpora : hominum et peoudum easdem esse origines similemque naturam : nec desunt qui de ipso snmmo dominatore remin, ac raundi opiíice Deo clubitont, sit necne sit, vei in oius na tara errent, ethnicorum more, deterrime. Hinc demutari necesse est ipsani speciem for­mamque virtutis, iuris, officii. Ita quidem, ad dum rationis principatum gloriose praedicant, ingeniiqne snbtilitatem magnificentius efferunt, quam par est. debitas superbiae poenas rerura maximarum ignoratione luant. — Corrupto opinionibus anirno, simul insidet tamquam in venis medullisque corruptela morum: eaque sanari in hoc genere hominum sine summa difficultate non potest, propterea quod ex una parte opiniones vitiosae adulterant judicium honestatis, ex altéra lumen abest fidei christianae, quae omnis est princípium ac fundamen­tum justitiae. Ex ejusniodi caussis quantas hominum societas calamitates contraxerit, quotidie ocu­lis quodammodo contemplamur. Venena doctrinarum proclivi cursu in rationem vitae resque publicas pervasere: rationaUsmus, materialismus, atheismus peperere socialismim, communis­mum, nihilismum: tetras quidem funestasque pestes, sed quas ex iis prineipiis ingenerari non modo consentaneum erat, sed prope necessarinm. — Sane, si religio catholica impune reji­citur, cuius origo divina tam illustribus est perspicua signis, quidni quaelibet religionis forma reiiciatur, quibus tales assentiendi notas abesse liquet? Si anirnus non est a corpore natura distinctus, proptereaque si. intereunte corpore, spes aevi beati aeternique nulla superest, quid erit caussae (juamobrem labores molestiaeque in eo suscipiantur, ut appetitus obedientes fiant rationi? Summum hominis erit positum bonum in fruendis vitae commodis potiumlisque voluptatibus. (Jumque neino unus sit, quin ad beate vivendum ipsius naturae adnronitu impulsuque feratur, iure quisque detraxerit quod cuique possit, ut aliorum spoliis facultatem quaerat beate vivendi. Nec potestas ulla frenos est habitura tantos, ut satis cohi­bere incitatas cupiditates queat: consequens enim est, ut vis frangatur legum et omnis debi­litetur auctoritas. si summa atque aeterna ratio iubentis vetantis Dei repudietur. Ita pertur­bari funditus necesse est civilem hominum societatern, inexplebili cupiditate ad perenne cer­tamen impellente singulos, contendentibus aliis quaesita tueri, aliis concupita adipisci. Huc ferme nostra ínclinat aetas. — Est tamen, quo consolari conspectum praesen­tium malorum, animosque erigere spe meliore possimus. Deus enim creavit ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum. Sed sicut omnis hic mundus non aliter conser­vari nisi numine providentiaque eius potest, cuius est nutu conditus, ita pariter sanari homines sola ejus virtute queunt, cuius beneficio sunt ab interitu ad vitám revocati. Nam ») Sap. 1. 14. 1*

Next

/
Thumbnails
Contents