Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1889
Index
— 1 L. J. Chr.! LITTERAE CIRCULARES AD VEMRABILEM CLERTJM AftCHI-DIOECESEOS COLOCENSIS AMO 1889. DATAE. SANCTISSIMI DüMINI XOSTRI LEOXIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. EPISTOLA AD PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS, UNIVERSOSQUE CHRISTIFIDELES PACEM ET COMJIÜNIONEM OUM APOSTOLICA SEDE HABENTES. VENERABIMBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS, PRIMATIBUS, ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS ET DILECTIS PILIIS, CHRISTIFIDELIBUS ÜXIVERS1S PACEM ET COMMUNIONEM CüM APOSTOLICA SEDE HALSENTIBUS. LEO PP. XIII. VEXERABll.ES FRATRES, DILECTI PILII, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEI)I('TTONEM. Exeunte iam anno, cum natalem sacerdotii quinquagesimum, singulari munere benefícioque divino, incolunies egimus, sponte respioit mens Nostra spatium praeteritorum mensiiui). plurimumque totius huius intervalli reoordatione delectatur. — Xec sane sine caussa: eventus enim, qui ad Nos privátim attinebat, idemque nec per se magnus, nec novitate mirabilis, studia tamen hominum inusitato inofio commovit, tam perspicuis laetitiae signis, tot gratulationibus celebratus, ut niliil optari maius potuisset. — Quae res cei'te pergrata Xobis perque iucunda oecidit: sed quod in ea plurimi aéstimamus, signifloatio voluntatum est, religionisque liben-ime testata constárntia. Ille enim Nos undique salutantium concentus id aperte loquebatur, ex omnibus locis mentes atque animos in Jesu Ohristi Vioarium esse intentos: tot passim prementibus malis, in Apostolioam Sedem velut in salntis perennem incorraptumque fontéin, fidentcr homines intueri: et quibuscumque in oris oatholicum viget nomen. Ecclesiam romanam, omnium Ecclesiarum matrem et magistram, coli observarique, ita ut aequum est, ardenti stndio ac summa eoncordia. — His de caussis per superiores menses non semel in caelum suspexiinus, Deo optimo atque immortali gratias aoturi, quod et hanc Nobis viVendi usuram. et ea, (juae commemorata sunt, curarum solatia benignissime tribuisset: per idemque tempus, cum sese occasio dedit, gi'atam voluntatem Nostram, in quos oportebat, declaravimus. Xunc vero extrema anni ac celebritatis renovare admonent accepti beneficii memóriám : atque illud perojttato contingit, ut Xobiscum in iterandis Deo gratiis Eeclesia tota consentiat. Simul vero expetit animus per has litteras pulilice testari, id quod facimus, quemadmodum tot obsequii. humanitatis, et amoris testimonia ad leniendas curas molestiasque Nostras consolatione non mediocri valuerunt, ita eorum et memóriám in Xobis et gratiam semper esse victuram. — Se<l maius ac sanctins restat officium. In hac enim affectione animorum, roiuanum Pontificem alacritate insueta colere atque LITT. CIRC. 1889. 1 Nr. 183. Epistola Sanctissimi D. N. Leonis Papae XIII. ad omnes Episcopos et fldeles publioatur.