Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1889
Index
* — 24 — Oerte non frustra tunc monita e lethali fato eorum, quos luximus, auribus nostris insonabunt, — non frustra tunc splendor illorum, „qui mortui regnant vivi" luce suá amabili oculis nostris irradiabit: — sed haee ipsa tuinulorum series, hic ipse lacrymarum imber, bic ipse mortis horror conferent ad id, ut gaudentes arripiamus rnaternam S. Ecclesiae Jesu Christi inanum, quae ad salvandos nos extensa vi Quadragesimaliuni devotionura ad poenitentiam de commissis peccatis agendam, ad vitanda deinceps quaeque anirnae darana, ad haurienda avido ore justificationis, sanctificationis et divinarum gratiarum fluenta potenter disponet, salutis nostrae operationem diriget et faustissimarn reddet. Quoraodo autem ha.ec cuncta optirne facere oporteat: discarnus a piissimo et disertissimo rerum spiritualium magistro, B. Rabano Mauro, Quadragesimalium exercitiorum et charismatum doctore suavissimo, qui in Homiliis suis in Dominicas Quadragesimae *) merito asserit, utilissimae observationis exordium a S. Evangelio reveiari tunc, dum Doniinici jejunii nobis exponitur sacramentum. „Narrat enim S. Evangélista Matthaeus," sunt verba beati viri, „quod Salvator noster post baptisinum suura et post descensionem Spiritus „Sancti super ipsura, ab eodem Spiritu ductus sit in desertum, ut tentaretur a diabolo ; et „quum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit" „Nobis ergo in his Redemptor noster exetnplum dedit, quia nobis jejunavit, nobis contra „tentatorem coníiixit, nobisque superavit. Yictoria Ohristi glória est nostra: sicque nos „abstinentiá carnein nostrani mortiflcantes, animas nostras debemus praeparare ad tenta„tionem, et per orationem et Dei verbum victoriam capientes, aeternam curn sanctis Ange„lis in coelo sperare beatitudinem." Quae autem sint pietatis, talisque sanctificationis nostrae média, potenter nobis inculcat idem Beatus Magister haecce dicens: „Ecclesias frequentate; ad nocturnas vigilias maturius exsurgite; ad sacra missa„rum solemnia, si possibile sit, quotidie convenite; orationi saepe incumbite; veniam pecca„torum vestrorum indesinenter petite; eleemosynarum largitate peccatorum flammas „exstinguite; per bona opera conditori nostro reconciliari studete; pacem cum omnibus „habete; quatenus sic sanctum Pascha exspectantes, gratiam in conspectu Redemptoris „nostri invenire valeatis." Istis igitur obsequenter e corde poenitentes „cunctas vitae „praeteritae maculas liis sanctis diebus per jejunium et quotidianas preces et lacrymas „studeamus abluere, sicut et nos docet Dominus per prophetam dicens: Oonvertimini „ad me, inquit, in toto corde vestro, in jej unió et fletu, et planctu : et „scindite corda vestra et non vesti menta vestra, et oonvertimini „ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, „patiens et multae misericordiae et praestabilis super malitiam. „(Joel. II.) Ipse etiam Salvator noster ita praecepit discipulis suis: Estote miseri„cordes, quia et Páter vester coelestis misericors est: dimittite „et dimittetur vobis; date et dabitur vobis. In qua mensura mensi J) Horn. IX. X. et XII. in Dominic. Quadrag. I. II. et IV.