Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1889
Index
25 — „fu erit is, remetietur vobis. Hanc licet sententiam Domini servare omni tempore „necesse sit, fratres charissimi, maximé tarnen his diebus, in quibus veniam peccatorum „nostrorum promereri et misericordiam Domini nobis conciliare studemus, cum ita quoti„die Deo in oratione dicamus, magisterio coelesti imbuti: Dimitte nobis debita „nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; ne nos bac „sententia magis accusare, quam reconciliare apud Dominum videamur, si contra mandata „ejus duros nos et immites adversus proximos nostros erigamus " „Talibus dictis admoniti fratres studeamus inter nos eharitatem atque unitatem „spiritUs in vinculo pacis custodire. Sicque jejunium nostrum et oratio atque eleemosyna „Deo acceptabilis erit, si per eharitatem oft'ertur, quia charitas operit multitudi„nem peccatorum. (I. Petr. IV.); et: „Deus ipse charitas est, et qui ma„net in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. (I. Joann. IV.) Quam nos „hic feliciter habere et ad aeternam beatitudinem per hanc venire ipse concedat, qui nos „per ipsam redemit, Christus, Salvator noster. qui vivit et regnat Deus per omnia saecula „saeculorum. Amen." Quas doctrinas, quas pias adhortationes Magni Moguntinorurn Archiepiscopi ad sanctam Quadragesimae instantis observantiam Vobis Vestrisque quanto magis proflcuas fieri e corde optans: repeto Vobis ea, quae circa utiliorem S. Quadragesimalis abnegationis et pietatis modurn pluribus jam praeteritis annis Vobis suadere. commendare volui in salutis animarum Vestrarum profectum optime impendenda. Sunt autem sequentia : „Laudabilis est Cleri Dioecesium quarundam etiam in Hungaria consuetudo, ut sub „quotidiano in Quadragesima Missae Sacrificio pericopa Evangelii diei linguá vernaculá „legatur, populoque— prout opportunum fuerit — explicetur ; id praeseribere quidem nolo, „zelo tamen bonorum meorutn Ooinministrorum majorem in modum commendo." „Rem porro aedificationi fidelium suorum summe proticnam facient illi, qui feriis „sextis ad vesperam, praesertim ibi, ubi peculiares sacri sermones Quadragesiinales. eertis „utique pietatis actibus juncti, non habentur, devotionein de passione Domini cum Litaniis „concernentibus asservabunt." „Praescripto autem archi-dioecesano nunc denuo commendato respondebunt S. Cu„riones, dum vice uná, tempore et locö opportimis a Vice-Archi-Diacono defigendis, per „Districtus congregabuntur, ut communibus pietatis et poenitentiae operibus, sacrá adhor„tatione et pia lectione refecti sacrá exomologesi expientur, et ad epulas Agni coelestis simul „et publice pro populi etiam íidelis aediíicatione acceclant." „Quoad s. jejunii et abstinentiae legem vero volo, ut serventur ea, quae aeque jam „antehac praeseripta sequentibus iterum inculcantur." „In una legis quadragesimalis parte, intelligo jejunium seu unicam refectionem, „nulla conceditur dispensatio sive relaxatio; proinde ad observandum jejunium omnes ac „singuli tenentur, qui per aetatem, aegritudinem, virium corporis debilitatem, graves omnino „labores aliasque a Confessariis expendendas rationes non excusantur." „Demtis itaque diebus Domini reliquö omni tempore semel nonnisi dietim ad satieta„tem comedere licet." 6*