Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1889

Index

- 27 — VENERABILI ET HONORABILI CLERO MEO ARCHI-DIOECESANO SALUTEM ET PRAESULEAM BENEDICTIONEM! Vix acerbius, vix dolorosius unquam, ac diebus nupernis rnoniti fuimus horribilis illius luotae, quae cunctos viventes timore terroreque aft'ectos seraper tenet. dum inter mortales grassans victimas suas vitae ereptas morti dat. Ipsa haec sicut cordis nostri intimos sensus pulsat, ita et magnae illius pugnae, quae inter vitám spirituálém et mortem animae con­tinuo decurrit, tristem imaginem spiritui nostro objicit, — cujus vero laetiorem íinem piis­simis desideriis nostris exhibeant verba illa in Missae Sacriflcio Resurrectionis Dominicae per Ecolesiam pie recitata: „mors et vita duello conflixei'e rairando, dux vitae mortuus „regnat vivus." Talis omnino optatissimus coram oculis mentis nosti'ae splendeat pugnae circa nos furentis et in nobis quoque vix unquam sedandae exitus, fide, pietate, sanctaque obedientia nostra procurandus, — ubi transitoriarum vitae huius rerum species se nobis stiterat in mortis casibus, quales ultimis diebus dolentissime nos affecerunt. dum Caesareo­Regium Ooronae Principem in medio gloriae, (ipsum vi generis, sublimis destinationis et insignis culturae suae, neonon amoris populorum et exantlatorum hucdum laborum cir­eumsplendentis,) funesto casu morti dátum, cum Augustissimis Parentibus ingemuimus, — dum hesterna luce unum e charissimis sanctae Ecclesiae Oolocensis sacerdotibus corporis ac animae robore valentem in ipsa hac Metropoli repentina morte obiisse tristes vidimus, — dum item brevi aliquot hebdomadarum spatio plures e gremio Cleri nostri insi­gnes sacros curiones nobis, bonisque gregibus suis ereptos luxirnus. Vere mors et vita duello contlixere; — certe ut nos etiam moneant: tali luctae ob­viam ire nos onines, memoresque reddant eorum, quae sollicite curanda habemus, ut nobis quoque laete olim eveniat, quod gloriosum festi Resurrectionis dictum altéra sui parte annun­tiat: „mortuus regnat vivus." Et hoc ipsum est, in quod si semper stúdiósé tendere debernus: nunc quam maximé eo suspiciamus, dum appropinquans S. Quadragesimale tempus modum procurandae salutis, divitias vitae spirituális, sed et aeterna mortis animae pericula, illius porro íovendae mé­dia. hujusque feliciter evitandae adjumenta nobis monstrat, arma validissima ad superandas tentationes snbministrat, spem sanctam erigit et ita nos ad optatum salutis aeternae scopum laetanter perducere conatur. Ubi igitur mortis tenebrae nos nuper tot casibus terruerunt, ubi animarum íidelium oculi super tristibus tumulis ad Deum vitae auctorem, ad Jesum Salvatorem nostrum spem fovendo conversi fuerunt: sinamus, ut terrores illi mortis efticacius nobis suggerant mediorum vitae aeternae consequendae adminicula per Quadragesimalem disciplinam commendata. splendor Domini super sepulchris bonarum animarum nobis ereptarum coruscans vehemens gloriae aeter­nae desiderium cordi nostro ingeminet, et ad quanto fructuosiorem Quadragesimalis obser­vantiae consuetudinem nos excitet, animet et roboret. LITT. CIRC. 1889. 6 Nr. 527. Litterae Eney­elieae Quadra­gesimales.

Next

/
Thumbnails
Contents