Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1888

Index

— 90 ­omne libertatis sua vi suaque s ponté nasoitur. Hanc quidem omnium judioium sensusque communis, quae certissima naturae vox est. in iis solum agnoscit, qui sitit intelligentiae vei rationis compotes. in eaque ipsa causam inesse apparet, cur auctor eorum. quae ab eo aguntur, verissime habeatur homo. Et reete quidem : nam quando ceteri animantes solis ducuntur sensibus, soloque naturae impul.su adquirunt, quae sibi prosint, fugiuntque con­traria, homo quidem in singulis vitae factis rationem habét ducem. Ratio autem, quaecum­que liabentur in terris bona, omnia et singula posse judicat esse. et aeque posse non esse: et hoc ipso nullum eorum decernens esse necessario sumenduni, potestatem optionemque voluntati facit. ut eligat, quod lubeat. — Sed de contingentia, ut appellant, eorum bonorum, quae diximus, ob hanc causam judicare homo potest, quod animum habét natura simpli­cem, spirituálém cogitationisque participem ; qui idcirco. quod est ejusmodi, non a rebus corporeis ducit originem, neque pendet ex eis in conservatione sui; sed, nulla re interce­dente, ingeneratus a Deo, communemque corporum conditionem longo hitervallo transgre­diens, suum et propriuin habét vivendi genus, suum agendi; quo fit, ut, immutabilibus ac necessariis veri bonique rationibus judicio comprehensis. bona illa singularia nequaquain esse necessaria videat. Itaque cum animos hominum segregatos esse statuitur ab omni concretione mortali eosdemque facultate cogitandi pollere. simul naturalis libertás in funda­niento suo firmissime constituitur. Jamvero sicut animi humani naturam siinplicem, spirituálém atque immortalem, sic et libertatem nemo nec altius praedicat, nec constantius asserit Ecclesia catholica, quae scilicet utrumque omni tempore docuit, sicque tuetur, ut dogma. Neque id solum. sed contradicentibus haereticis novarumque opinionum fautoribus, patrocinium libertatis Eccle­sia suseepit, hominisque tani grandé bonum ab interitu vindicavit. In quo genere, littera­rurn monumenta testantur, insanos Manichaeorum aliorumque conatus quanta contentione repulerit; recentiori autem aetate nemo est nescius, quanto studio quantaque vi tum in Concilio Tridentino, tum postea adversus Jansenii sectatores, pro liberó hominis arbitrio dimicaverit. nullo tempore nulloque loco fatalismum passa consistere. Libertás itaque, ut diximus, eorum est, qui rationis aut intelligentiae sünt participes, propria; eademque, si natura ejus consideretur, nihil est aliud, nisi facultas eligendi res ad id. quod propositum est. idoneas. quatenus qui facultatem habét unum aliquod eligendi e pluribus, is est factorum suorum dominus. — Jamvero quia omne, quod rei cujuspiam adipiscendae causa assumitur. rationem habét boni, quod utile dicitur ; bonum autem hoc habét natura, ut proprie appetitionem moveat: idcirco liberum arbitrium est voluntatis pro­priuin, seu potius ipsa voluntas est, quatenus in agendo habét delectus facultatem. Sed nequaquain voluntas movetur, nisi mentis cognitio velut fax quaedam praeluxerit: videlicet bonum, voluntati concupitum, est necessario bonum. quatenus rationi cognitum. Eo vei magis, quod in omnibus voluntatibus delectum semper judicatio praeit de veritate bonorum, et quodnam sit anteponendum ceteris. Atqui judicare, rationis esse. non voluntatis, nemo sapiens dubitat. Libertás igitur si in voluntate inest. quae natura sua appetitus est rationi

Next

/
Thumbnails
Contents