Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1888
Index
obediens, consequitur, ut et ipsa, sicut voluntas, in bono versetur rationi consentaneo. — Nihilominus quoniani utraque facultas a perfecto abest, fieri potest ac saepe tit, ut mens voluntati proponat, quod nequaquam sit reapse bonurn, sed habeat adumbratam spéciéin boni, atque in id se.se voluntas applicet. Verum sicut errare posse, reque ipsa errare vitium est, quod mentem 11011 omni parte perfectam arguit: eodem modo arripere fallax flctumque bonum, esto indicinrn iiberi arbitrii, sicut aegritudo vitae, est tamen vitium quoddam libertatis. Ita pariter voluntas, hoc ipso quod a ratione pondét, quando quidquam appetat, quod a recta ratione dissideat, vitio quodam funditus inquinat libertatem, eademque perverse utitur. Ob eamque causam Deus infinite perfectus, qui cum sit summe intelligens et per essentiam bonitas, est etiam summe liber, nialum culpae velle nulla ratione potest; nec possunt, propter contemplationem summi boni, beati coelites. Scite Augustinus aliique adversus Pelagianos lioc animadvertebant, si posse deficere a bono secundum naturam esset perfectionemque libertatis : jam Deus, Jesus Christus, Angeli, beati, in quibus ornnibus ea potestas non est, aut non essent liberi. aut certe minus perfecti essent, quam homo viator atque imperfectus. De qua re Doctor Angelicus multa saepe disputát, ex quibus effici cogique potest, facultatem peccandi non libertatem esse, sed servitutem. Subtilissime illud in verba Christi Domini*) „Qui facit peccatum, servus est peccatiUnumquodque est illud, quod convenit ei secundum naturam. Quando erf/o movetur ab aliquo extraneo, non operatur secundum se, sed ab impressione alterius, quod est servile. Homo autem secundum suam naturam est rationalis. Quando ergo movetur secundum rationem, proprio motu movetur et secundum se operatur, quod est libertatis ; quando vero peccat, operatur praeter rationem, et tunc movetur quasi ab alio, retentus terminis alienis ; et kleo „qui facit peccatum, servus est peccati". — Quod satis perspicue ipsa viderat philosophia veterum, atque ii praecipue, quorum est doctrina, nisi sapientem, liberum esse neminem ; sapientem vero, uti exploratum est, nominabant, qui constanter secundum naturam, hoc est honeste et cum virtute, vivere didicisset. Quoniam igitur talis est in homine conditio libertatis, aptis erat adjumentis praesidiisque munienda, quae cunctos ejus motus ad bonum dirigerent, a malo retraherent; secus múltúm homini libertás nocuisset arbitrii. — Ac primo quidem lex, hoc est agendorurn atque omittendorum norma, fűit necessaria; quae quidem proprie nulla esse in anirnantibus potest, qui necessitate agunt, propterea, quod quidquid agant, naturae agunt impulsu, nec alium ullum sequi ex se possunt in agendo modum. Verum eorum, qui libertate fruuntur, ideo in potestate est agere, vei non agere, ita vei secus agere, quia tum, quod volunt, eligunt, cum antecessit illud, quod diximus rationis judicium. Quo quidem judicio non modo statuitur, quid honestum natura sit, quid turpe, sed etiam quid bonum sit reque ipsa faciendum, quid malum reque ipsa vitandum; ratio nimirum voluntati praescribit, quid petere, et a quo debeat declinare, ut homo tenere summum finem suum aliquando possit, cujus causa sunt omnia facienda. Jamvero haec ordinatio rationis lex nominatur. — Quamobrem cur homini lex necessaria sit, in ipso ejus liberó arbitrio, scilicet *) Joan. VIII., 34. 23*