Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1888

Index

Legite ipsi subliraia magni Pontificis verba in hanc rem prolata, quae hisce transscripta aceipitis : „DILECTO FILIO NOSTEO CAROLO MARTIALI S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI LAVIGERIE ARCHIEPISCOPO CARTHAGINENSI ET ALGERIENSI LEO PP. XIII. DILEOTE FILI NOSTER SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. „Opus tibi sane magnum et arduum. urgente Nos caritate, mandavimus: scili­„cet ut omnia fídenter experiri, quaecumque in tua essent potestate, velles, ad prohi­„bendam tot miserorum in Africa servitutem. — Quod tamen ita suscepisti libens, ut faeile „appareret, qualem animum, ubi salus hominum agitur, quamque exoelsum geras. Nunc „vero ex litteris tuis intelleximus, et alacriorem te et ardentiorem ea in re quotidie fieri, „ut vei summos pro eadem labores non modo non recusare, sed appetere etiam ac depo­„scere videaris; proptereaque non possumus, aut etiam non debemus continere Nos, quin „bis apud te litteris testemur, probari Nobis vehementer coeptus istos tuos, in quibus ipsis „pro merito commendandis haud segnes extitisse Episcopos, et scirnus et laetamur. Oete­„rum eum tibi optamus precamurque exitum, quem par est in caussa tara nobili bonaque „consequi. — Atque initia quidem satis iubenf confidere, si Deo piacet, de reliquis. Oon­„sentiunt enim summi Europae principes, quod anno MDCCCLXXVIII. in conventu Bero­„linensi spoponderant, obviatn animosius eundum tam ingenti malo. — In privatis autem „hominibus videmus plurimorum misericordiam litteris abs te ac serinone commotam: „idque, ut epistola tua confirmat, non modo apud magnanimum genus cives tuos, sed etiam „apud Belgas in alienarum solatia calamitatum et ipsos natura paratissimos: et apud Bri­„tannos de mancipiis Aethiopum din multumque meritos, et apud catholicos e Germania, „de quorum pietate, quemadmodum etiam de Lusitanorum, nihil est tam magnum quod „non iure expectemus. Pari autem propensione voluntatis et Italos et Hispanos fautores „operis adiutoresque futuros, nullo pacto ambigimus. Si servitutis Afrorum indignissimae „teterrimaeque plenior aliquanto cognitio continuo inflammavit aniraos, et ad quaerenda „remedia fecit alacres, humanitatis simul caritatisque christianae sensibus magnopere „excitatis, non inepte coniicimus, quantum ex Európa approbationis gratiaeque hactenus „impetravisiti, tantumdem operae ac liberalitatis te posthac impetraturum. — Itaque non „hortabimur te, neque enim hortatione indiget tam actuosa virtus, sed potius gratulabimur, „quod pergas isto animo constantiáque, Deo auspice, coepta persequi. Certe nuspiam „episcopalem caritatem tuam utilius collocaveris, nec ulla propemodum re merueris de „christiano nornine melius. Est enim cunctorum aeque hominum, non minus christiano

Next

/
Thumbnails
Contents