Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1888

Index

— 123 — „quam naturali iure, sancita libertás: Ecclesiamque si qui eriminantur aut ullo tempore „fuisse servituti conniventern, aut non satis de eadem tollenda laboravisse, ii nec gratos se, „nec gnaros rerum probant, cum luculente história loquatur quid hanc ad rem viri aposto­„lici in ipsa Africa, quid ex urbe Roma, principe catholici orbis, summi Pontifices praesti­„terint. Tu vero ne dubites quin rebus omnibus, quibus possumus, consilia Nos indu­„striamque tuam sinius adiuturi. Cuius voluntatis Nostrae quasi pignus habeto argenteos „italicos nummos ad ter ccnturn millia: quam tibi summám perlibentes destinamus, ut in „collegia, seu comitatus abolendae Afrorum, servituti institutos, opportune cures partiendam. „Nihil profecto optatius esse Nobis potest, quam ferre opem hominibus tani inhumane „vexatis: ipsosque ex omni gente catholicos, quornm eximia erga Nos, hoc nominatim „anno. liberalitas extitit, nosse iuverit. munificentiae suae fructus huc etiam adhibitos, „nimirum ad propulsandas tam immanes iniurias, tuendamque in tot fratribus nostris „humanae personae dignitatem. — Macte animo, dilecte Fili Noster, spemque maximam „in parente ac servatore cunctorum hominum Deo repone: cuius munerum auspicem pater­„naeque Nostrae benevolentiae testem tibi et clero populoque tuo universo Apostolicam „benedictionem peramanter in Domino impertimus. „Dátum Romae apud Sanctum Petrum die XVII. Octobris An. MDCCOLXXXVIII, „Pontificatus Nostri Undecimo. LEO PP. XIII." Dátum Budapestini, in Regni Comitiis, die 17-a Novembris, 1888. LUDOVICUS m. p. Cardinalis. Archi-Episcopus. Direotor piae Consociationis, quae Budapestini scopo coliigendarum pro Ecclesiis ornan­dis et sacra supellectili providendis symbolarum ante viginti novem annos sub nomine „01 tár egy let" coaluit, eo flne isthuc recurrit, ut Archi-Dioecesis DD. Presbyteri ad Missarum intentiones acceptandas et in pios Consociationis fines gratuito persolvendas pro­vocarentur. Anno hoc Consociationis hujus beneficium quadringentae triginta septem diversa­rum Dioecesium Ecclesiae et Capellae gratanter expertae sunt. Salutaris igitur Unió haec omnino meretur, ut illám e parte quoque nostra succollemus. Velit itaque Venerabilis et Honorabilis Clerus Dioecesanus in emolumentum dictae Consociationis tot, quot libuerit, Missas „ad petentis intentionem" persolvendas suscipere et de numero absolvendorum Sacrorum Officium Dioecesanuin edocere. Nr. 3224. Consooiatio ,.0 11 á reg y­1 e t" commen­datur. Ooloczae, die 4-a Novembris, 1888. 33*

Next

/
Thumbnails
Contents