Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1888
Index
VENERABILES FRATRES ET FIL1I IN CHRISTO DILECTISSIMI! C^uis nostrum cum gaudio non recogitet instanté 2-a mensis Decetnbris die quadragesimum jam felicis regiminis Dilectissimi Regis Nostri Apostoliéi annum compleri'? quisve non sentiat, quanta gratitudine divinae providentiae teneamur omnes pro servatis tam longa annorum serie diehus viribusque optimi Monarchae, pro firmo praesidio rei catholicae per eurn praestito, pro splendidis eius virtutibus in conspectu fidelissimi sui populi vivorum exemplorum instar lucentibus, pro infinitis beneíiciis, queis subditos suos regnaque sibi credita cumulavit et beavit? Justum igitur est, ut pro tantis bonis acceptis Regi regum, Domino dorninantium intimas gratias saltim coram sacris altaribus exhibeamus. Nobilis modestia gloriosi Imperantis declinari quidern vult quasvis congratulantium animorum salutationes, publicasque demonstrationes. Ast dum contra talem eius voluntatem palam publiceque pronunciatam agere non audemus: in Ecclesiis tamen Domini illa non facere, quae pietatis et gratitudinis nostrae ratio districte exigit, non possumus. Quare Vos quoque, Dilectissimi Fratres et Filii! talern devotionem cum fidelibus Vestris praevie praemonitis die 2-á Decetnbris idest ipsa Prima Dominica Adventus celebraturi, Missae solemni Hymnum Ambrosianum „Te Deum laudamus" cum oratione gratiarum actoria et alia pro „Rege Apostolico" praemittetis, — sacraque obeundo vota facietis pro longaeva adhuc gloriosissiini Regis vita, pro felici eius regimine et cunctis tum corporalibus tum spiritualibus bonis Eidem, Augustissimae eiusdem conjugi Imperatrici Reginae Nostrae et universae Imperiali Regiaeque Familiae a Domino pie asserendis. Quod coelesti Regi placitum et larga Eius benedictione secundatum sit! Dátum Budapestini in Regni Comitiis, die 15-á Novembris anno salutis millesimo, octingentesimo, octuagesimo. octavo. Nr. 3123. Sacrasolemnia die 2-a Decembris eeu quadragesimo anniversario eoepti regiminis Augustissimi Imperatoris et Regis Xostri Apostoliéi Franeisci Josephi I. die eelebranda. fj ucundum nobis est gloriari sublimibus Sanctissimi Domini et Patris Nostri Leonis Papae XIII. virtutibus splendidisque operibus, quibus augustissimam Petri Sedem suumque laudatissimum nomen in dies illustrare et ornare pergit. Sic autem gaudendi ampla frequensque nobis se offert matéria; nam vix magnurn quid et gloriosum in orbe cbristiano suscipitur aut agitur, quod Ipse eloquentiae, consilii aut actionis suae splendore et vi sacrare non pergat. Testes huius rei sint recentissimae etiam litterae apostolicae ad Eminentissimum S. R. E. Cardinalem Lavigerie Archiepiscopurn Carthaginensem sub 17-á Octobris a. c. directae, quibus Sanctissimus Dominus opus redemptionis miserorum mancipiorum, a nobili Suo corde iam quaquaversus nec sine magnó fructu commendatum, iterutn iterumque laudans, ingenti SOO'OOO nummorum argenteorum stipe liberalissime largita promovere pergit. LITT. CIRC. 1888. 33 Nr. 2897. Santtissimus Dominus Noster, Leo Papa XIII., pro opere redemptionis maneipiornm.