Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1888

Index

— 102 ­rantia doctrinam. — Sed confítendum est, si vere judicari velit, quanto plus in civitate mali tolerari pernecesse est, tanto magis distare id genus civitatis ab optimo; itemque tolerantiam rerum malarum, cum pertineat ad politicae praecepta prudentiae, omnino circumscribi iis finibus oportere, quos causa, idest salus publica postulat. Quare si saluti publicae detrimentum afferat et mala civitati majora pariat, consequens est, eam ad hi béri non licere, quia in his rerum adjunctis abest ratio boni. Si vero ob singularia reipublicae tempóra usuveniat, ut modernis quibusdam libertatibus Ecclesia acquiescat, non quod ipsas per se malit, sed quia permissas esse judicat expedire, versis in meliora temporibus, adhi­bitura sane esset libertatem suam, et suadendo, hortando, obsecrando studeret, uti debet, munus efíicere sibi assignatum a Deo, videlicet sempiternae hominum saluti consulere. Illud tamen perpetuo verum est, istam omnium et ad omnia libertatem non esse, quemad­inodum pluries diximus, expetendam per se, quia falsum eodem jure esse ac verum, rationi repugnat. Et quod ad tolerantiam pertinet, mirum, quantum ab aequitate prudentiaque Ecclesiae distant. qui Liberalismum profítentur. Etenim permittenda civibus omnium earum rerum, quas diximus, infinita licentia, omnino modum transiliunt, atque illuc evadunt, ut nihilo plus honestati veritatique tribuere, quam falsitati ac turpitudini videantur. Ecclesiam vero, columnain et firmamentum veritatis, eamdemque incorruptam morum magistram, quia tam dissolutum flagitiosumque tolerantiae genus constanter, ut debet, repudiat, idem­que adhiberi ías esse negat, criminantnr esse a patientia et lenitate alienam; quod cum faciunt, minimé sentiunt, se quidem, quod laudis est, in vitio ponere. Sed in tanta osten­tatione tolerantiae, re persaepe contingit, ut restrieti ac tenaces in rem catholicam sint, et qui vulgo libertatem effuse largiuntur, iidem liberam sinere Ecclesiam passim recusant. Et ut omnis oratio una cum consectariis suis capitulatim breviterque, perspicuitatis gratia, colligatur. summa est: necessitate fieri, ut totus homo in verissirna perpetuaque potestate Dei sit; proinde libertatem hominis, nisi obnoxiatn Deo ejusque voluntati subje­ctam, intelligi minimé posse. Quern quidem in Deo principatum aut esse negare, aut ferre nolle. non liberi hominis est, sed abutentis ad perduellionem libertate; proprieque ex aniini tali affectione conflatur et effícitur Liberalismi capitale vitium. Oujus tamen distinguitur forma multiplex; potest enim voluntas non uno modo, neque uno gradu ex obtemperatione discedere, quae vei Deo, vei iis, qui potestatem divinam participant, dehetur. Profecto impérium summi Dei funditus recusare atque omnem obedientiam prorsus exuere in publicis, vei etiam in privatis domesticisque rebus, sicut maxima libertatis per­versitas, ita pessimum Liberalismi est genus; omninoque de hoc intelligi debent, quae hactenus contra diximus. Proxima est eorum disciplina, qui utique consentiunt, subesse mundi opifici ac prin­cipi Deo oportere, quippe cujus ex numine tota est apta natura; sed iidem leges fídei et morum, quas natura non capiat, ipsa Dei auctoritate traditas, audacter repudiant, vei saltem nihil esse ajunt, cur earum habeatur, praesertim publice in civitate, ratio. Qui pariter in quanto errore versentur, et quam sibimetipsis parum cohaereant, supra vidimus. Et ab hac

Next

/
Thumbnails
Contents