Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1888

Index

— 103 — doctrina, tamquam a capite principioque suo, illa manat perniciosa sententia de rationi bus Ecclesiae a republica disparandis; cum contra liqueat: geminas potestates, in munere dis­simili et gradu dispari, oportere tamen esse inter se aotionum concordia et mutatione offl­űiorum consentientes. Huic tamquam generi subjecta est opinio duplex. — Plures enim rempublicam volunt ab Ecclesia sejunctam et penitus et totam. ita ut in omni jure societatis humanae, in institutis. moríbus, legibus, reipublicae muneribus, institutione juventutis, non magis ad Ecclesiam respiciendum censeant, quam si esset ornnino nulla, permissa ad summum singulis civibus facultate, ut privátim, si libeat, dent religioni operám. Contra quos pláne vis argumentorum ornnium valet, quibus ipsam de distrahendis Ecclesiae reique civilis rationibus sententiam convicimus, hoc praeterea adjuncto, quod est perabsurdum, ut P]ccle­siam civis vereatur. civitas contemnat. Alii. quominus Ecclesia sit, non repugnant, neque enim possent: ei tamen naturam juraque propria societatis perfectae eripiunt. nec ejus esse. contendunt, facere leges, judi­care, ulcisci, sed cohortari dumtaxat. suadere, regere sua sponte et voluntate subjectos. Itaque divinae hujusce societatis naturam opinione adulterant, auctoritatem, magisteriurn, ornnem ejus efficientiam extenuant et coangustant. vim simul potestatemque civilis princi­patus usque eo exaggerantes, ut sicut unam quamvis e consociationibus civium voluntariis, ita Ecclesiam Dei sub impérium ditionemque reipublicae subjungant. — Ad hos pláne reíellendos argumenta valent Apologetis usitata, nec praetermissa Nobis, nominatim in Epi­stola encyclica Immortale Bei, ex quibus efficitur. divinitus esse constitutum, ut omnia in Ecclesia insint. quae ad naturam ac jura pertineant legitimae, summae et omnibus parti bus­perfectae societatis. Multi denique rei sacrae a re civili distractionem non probant; sed tamen faciendum censent, ut Ecclesia obsequatur tempori, et flectat se atque accommodet ad ea, quae in administrandis imperiis hodierna prudentia desiderat. Quorum est honesta sententia, si de quadain intelligatur aequa ratione, quae consistere cum veritate justitiaque possit: nimirum ut, explorata spe magni alicujus boni. indulgentem Ecclesia sese impertiat, idque tempori­bus largiatur, quod salva officii sanctitate potest. — Verum secus est de rebus ac doctri­nis, quas demutatio morum ac fallax judicium contra fas invexerint. Xullum tempus vacare religione, veritate, justitia potest, quas res maximas et sanctissimas cum Deus in tutela Ecclesiae esse jusserit, nihil est tani alienum, quam velle. ut ipsa, quod vei falsum est vei ínjustum, dissimulanter ferat, aut in iis, quae sunt religioni noxia, conniveat. Itaque ex dictis consequitur, nequaquam licere petere, defendere, largiri cogitandi, scribendi, docendi, itemque promiscuam religionum libertatem, veluti jura totidem, quae homini natura dederit. Nam si vere natura dedisset, impérium Dei dectrectari jus esset, nec ulla temperari lege libertás liumana posset. — Similiter consequitur, ista genera liber­tatis posse quidem, si justae causae sint, tolerari, deflnita tamen moderatione, ne in libidi­nem atque insolentiam degenerent. — Ubi vero harum libertatum viget consuetudo, eas ad

Next

/
Thumbnails
Contents