Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1888
Index
— 101 — quidem: propterea quod maximam justissimamque Dei in komines potestatem, vicissimque hominum adversus Deum princeps maximumque officium libertás liaec ehristiana testatur. Nihil babét ipsa cum animo seditioso nec obediente commune; neque ullo pacto putanda est, velle ab obsequio publicae potestatis desciscere, propterea quod imperare atque imperata exigere. eatenus potestati humanae jus est, quatenus cum potestate Dei nihil dissentiat, constitutoque divinitus modo se contineat. At vero cum quidquam praecipitur, quod cum divina voluntate aperte discrepet, tum longe ab illo modo disceditur, simulque cum auctoritate divina confligitur: ergo rectum est non parere. Contra Liberalismi fautores, qui herilem atque infinite potentem faciunt principatum, vitamque nullo ad Deum respectu degendam praedicant, hanc, de qua loquimur, conjunctam cum honestate religioneque libertatem minimé agnoscunt, cujus conservandae causa si quid fiat, injuria et contra rempublicam factum criminantur. Quod si vere dicerent, nullus esset tara iramanis dominatus, cui subesse et quem ferre non oporteret. Vehementer quidem vellet Ecclesia in omnes reipublicae ordines haec, quae summatim attigimus, ehristiana documenta re usuque penetrarent. In iis enim summa efficacitas inest ad sananda horum temporum mala, non sane pauca nec levia, eaque magnam partém iis ipsis nata libertatibus, quae tanta praedicatione efferuntur, et in quibus salutis gloriaeque inclusa semina videbantur. Spem fefellit exitus. Pro jucundis et salubribus acerbi et inquinati provenere fructus. Si remedium quaeritur, sanarum doctrinarum revocatione quaeratur, a quibus solis conservatio ordinis, adeoque verae tutela libertatis fídenter expectari potest. — Nihilominus materno judicio Ecclesia aestimat grave pondus iníirmitatis humanae; et qualis liic sit, quo nostra vehitur aetas, animorum rerumque cursus, non ignorat. His de causis, nihil quidem impertiens juris, nisi iis, quae vera quaeque honesta sint, non recusat, quominus quidpiam a veritate justitiaque alienum ferat tamen publica potestas, scilicet május aliquod vei vitandi causa raalum, vei adipiscendi aut conservandi bonum. Ipse providentissimus Deus, cum infínitae sit bonitatis, idemque omnia possit, sinit tamen esse in mundo mala, partim ne ampliora impediantur bona, partim ne majora mala consequantur. In regendis civitatibus rectorem mundi par est imitari; quin etiam cum singula mala prohibere auctoritas hominum non possit. debet multa concedere atque impunita relinquere, quae per divinam tamen providentiam vindicantur, et recte*). Verumtamen in ejusmodi rerum adjunctis, si communis boni causa, et hac tantum causa, potest vei etiam debet lex hominum ferre toleranter malum: tamen nec potest, nec debet id probare, aut velle per se; quia malum per se, cum sit boni privatio, repugnat bono communi, quod legislator, quoad optime potest. velle ac tueri debet. Et hac quoque in re ad imitandum sibi lex humana proponat Deum necesse est, qui in eo. quod mala esse in mundo sinit, neque vult mala fieri. neque vult mala non fieri, sed vult permittere mala fieri, et hoc est bonum **). Quae doctoris Angelici sententia brevissime totam continet de malorum tole*) S. August. de lib. arb. lib. I. cap. 6. nura. 14. **) S. Th. p. I. qu. XIX. a. 9. ad 3.