Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1887
Index
— 81 — Mati •inionii vinoulo dnos tantummodo, Ohristo ita docente, copulari et conjungi posse ; alterutro vero conjuge vita functo, secundas imo et ulteriores nuptias licitas esse, dogmatica Ecclesiae catholicae doctrina est. Yerum ad secundas et ulteriores nuptias quod adtinet, cum de re agatur, quae difficultatibus ac fraudibus haud raro est obnoxia, hinc s. Sedes sedulo curavit modo Oonstitutionibus generalibus, saepius autem responsis in casibus particularibus datis, ut libertás novas nuptias ineundi ita cuique salva esset, ut praedicta matrimonii unitas in discrimen non adduceretur. Inde constituta s. Canonum, quibus, ut quis possit licité ad alia vota transire, exigitur, quod de morte conjugis certo constet (uti cap. Dominus. de secundis nuptiis) vei quod de ipsa morte recipiatur certum nuntium (uti in cp. In praesentia, de sponsalibus et matrimoniis). Inde etiam ea, quae explanatius traduntur in Instructione „Cum alias" 21. Augusti 1670 a Olemente X. sancita et in Bullario Romano inserta, super examine testium pro matrimoniis contrahendis in Curia Eminentissimi Vicarii Urbis et caeterorum Ordinariorum ; maximé vero, quae propius ad rem facientia ibi habentur nr. 11 et 12. v Et haec quidem abunde sufíicerent, si in ejusmodi causis peragendis omnimoda et absoluta certitudo de alterius conjugis obitu haberi semper posset; sed cum id non sinant casuum propemodum infinitae vices (quod sapienter animadversum est in laudata Instructione his verbis: Si tamen hujusinodi testimonia haberi non possunt, s. Congreg. non intendit excludere alias probationes, quae de jure communi possunt admitti, dummodo legitimae sint et sufficientes) sequitur, quod stantibus licet principiis generalibus praestitutis, haud raro casus eveniunt, in quibus ecclesiasticorum praesidum judicia haerere solent in vera justaque probatione dignoscenda ac statuenda. Imo cum pro summa illa facilitate, quae aetate nostra facta est remotissimas quasque regiones adeundi in onuies fere orbis partes homines devagentur, ejusmodi casuum multitudo adeo succrevit, ut frequentissimi hac de re ad Supremam hanc Congregationem habeantur recursus, non sine gravi partium incommodo. quibus inter informationes atque instructiones. quas pro re nata. ut ajunt, peti mittique necesse est, plurimum defluit temporis quin possint ad optata vota convolare. Quapropter s. eadem Gongregatio hujusmodi necessitatibus occurrere percupiens simulque perpendens, in dissitis praesertim missionutn locis ecclesiasticos praesides opportunis destitui subsidiis, quibus ex gravibus difficultatibus extricare se valeant, e re esse censuit, uberioreni edere Instructionem, in qua iis, quae iam tradita sunt, nullo pacto abrogatis, regulae indigitentur, quas in ejusmodi casibus haec ipsa s. Gongregatio sequi sólet, ut illarum ope vei absque necessitate recursus ad s. Sedem possint judicia ferri, vei certe, si recurrendum sit, status quaestionis ita dilucide exponatur, ut impediri longiori mora sententia non debeat. Itaque : 1. Cum de conjugis morte quaestio instituitur. notandum primo loco, quod argumentum a sola ipsius absentia quantacumque (licet a legibus civilibus fere ubique admittatur) LITT. CIRC. 1887. 24 Nr. 2089. Instruetio S. Inquisitionis ad probanduni obituui alioujus conjugis publicatur.