Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1887

Index

— 82 — a s. canonibus minimé suffíciens ad justam probationem habetur. Unde s. m. Pius VT. ad Archiepiscopum Pragensem die 11. Julii 1789 resoripsit, solam conjugis absentiam atque omnimodum ejusdem silentium satis argumentum non esse ad mortem conprobandam, ne tum quidem, cum edicto regio conjux absens evocatus (idemque porro dicendum est. si per publicas ephemerides id faetum sit) nullum suirnet indicium dederit. Quod enirn non comparuerit, idein ait Pontifex, non magis mors in causa esse potuit, quam ejus contu­macia. 2. Hinc ad praescriptum eorundem s. canonum documentum authentiűum obitus diligenti studio exquiri omnino debet; exaratum scilicet ex regestis paroeciae vei xenodochii, vei militiae,vel etiam, si haberi nequeat ab auctoritate ecclesiastica, a gubernio civili loci, in quo. ut supponitur, persona obierit. 3. Porro quandoque hoc documentum haberi nequit, quo casu testium depositionibus supplendum erit. Testes vero duo saltem esse debent, jurati, flde digni et qui de facto pro­prio deponant, defunotum eognoverint, ac sint inter se eoncordes quoad locum et causam obitus aliasque substantiales circumstantias. Qui insuper, si defuncti propinqui sint, aut soeii itineris, industriae vei etiam militiae, eo magis plurimi faeiendum erit illorum testi­monium. 4. Interdum unus tantum testis examinandüs reperitur, et licet ab omni jure testi­monium unius ad plene probandum non admittatur, attarnen, ne conjux alias nuptias inire peroptans vitám coelibem agere eogatur, etiam unius testimonium absolute non respuit Suprema Oongregatio in dirimendis hujusmodi casibus, dummodo ille testis recensitis con­ditionibus sit praeditus, nulli exceptioni obnoxius ac praeterea ejus depositio aliis gravi­busque adminiculis fulciatur; sique alia extrinseca adminicula colligi omnino nequeant, hoc tamen certum sit, nihil in ejus testimonio reperiri, quod non sit congruum atque omnino verisimile. 5. Oontingit etiam, ut testes omnimoda flde digni testiflcentur, se tempore non suspecto mortem conjugis ex aliorum attestatione audivisse, isti autem, vei quia absentes, vei quia obierint vei aliam ob quamcuinque rationabilern causam examinari nequeant; tune dicta ex alieno ore, quatenus omnibus aliis in casu concurrentibus circumstantiis aut saltem urgentioribus respondeant, satis esse censentur pro sequutae mortis prudenti judieio. 6. Verum haud semel experientia compertum habetur, quod nec unus quidem reperiatur testis, qualis supra adstruitur. Hoc in casu probatio obitus ex conjecturis, prae­sumptionibus, indiciis et adjunctis quibuscumque sedula certe et admodum cauta investiga­tione curanda erit; ita nimirum, ut pluribus hinc inde eolleetis eorumque natura perpensa, prout scilicet urgentiora vei leviora sunt, seu propiore vei remotiore nexu cum veritate mortis conjunguntur, inde prudentis viri judicium ad eandem mortem afflrmandam proba­bilitate maxima seu morali certitudine promoveri possit. Quapropter quandonam in singulis casibus habeatur ex hujusmodi conjecturis justa probatio, id prudenti relinquendum est

Next

/
Thumbnails
Contents