Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1886
Index
— 4 Deo data, illa quidem officia justa ao debita esse sentient, dicto audientes esse principibus, eisderrjque obsequium ao fidem praestare carn quadam similitudine pietatis, quae liberorurn est erga parentes. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit 1). — Spernere quippe potestatem legitimam, quavis eam in persona esse constiterit. 11011 magis lioet, quam divinae voluntati resistere: cni si qui resistant, in interitum runnt voluntarium. Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. 2) Quapropter obedientiam abiicere, et per vira multitudinis, rem ad seditionem vocare est orimen maiestatis, neque humanae tantuin, sed etiam divinae." „Hao ratione oonstitutam civitatem. perspicuum est, omnino debere plurimis maximisque offioiis, quae ipsam jungunt Deo, religione publioa satisfacere. — Natura et ratio, quae jubet singulos sancte religioseque Deum colere, quod in ejus potestate sumus, et quod ab eo profecti, ad eumdem reverti debemus, eadem lege adstringit civilem oommunitatem. Homines enim communi societate coninncti nibilo snnt minus in Dei potestate, quam singuli: neque minorem, quam singuli. gratiam Deo societas debet. quo auctore coaluit, cuius nutu conservatur, cuius beneficio innumerabilem bonorum. quibus affluit, copiam accepit. Quapropter sicut nemini licet sua adversus Deum officia negligere, officiumque est maximum amplecti et animo et moribus religionem, nec quam quisque maluerit. sed quam Deus iusserit, quamque eertis minimeque dubitandis indiciis unam ex omnibus veram esse constiterit: eodem modo civitates non possunt, citra scelus, gerere se tamquain si Deus omnino non esset. aut curam religionis velut alienam nihilque profuturam abiicere. aut asciscere de pluribus generibus indifferenter quod libeat : onminoque debent eum in colendo numine morém usurpare modumque, quo coli se Deus ipse demonstravit velle. — Sanctum igitur oportet apud principes esse Dei uomen; ponendumque in praecipuis illorum officiis religionem gratia complecti, benevolentia tueri, auctoritate nutuque legum tegere, nec quippiam instituere aut decernere, quod sit eius incolumitati contrarium. Id et civibus debent, quibus praesunt. Nati enim susceptique omnes homines sumus ad summum quoddam et ultimum bonorum, quo sunt omnia consilia referenda, extra banc fragilitatem brevitatemque vitae in caelis collocatum. Quoniam autem hinc pendet hominum undique expleta ac perfecta felicitas, idcirco assequi eum, qui commemoratus est, finem tanti interest singulorum, ut pluris interesse non possit. Civilem igitur societatem. communi utilitati natam, in tuenda prosperitate reipublicae necesse est sic consulere civibus, ut obtinendo adipiscendoque summo illi atque incommutabili bono quod sponte appetunt. non modo nihil importét unquam incommodi, sed omnes, quascumque possit, opportunitates afferat. Quarum praec-ipua est, ut detur opera religioni sancte iuviolateque servandae, cuius officia bominem Deo coniungunt." „Vera autem religio quae sit, non difficulter videt qui iudicium prudens sincerumque adbibuerit ; argumentis enim permultis atque illustribus veritate nimirum vaticiniorum, prodigiorum frequentia, celerrima fidei vei per medios liostes ac maxiina impedimenta Eoin. XIII. 1. — 2) Ibid. v. 2.