Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1886

Index

3 randaeque eivitatis rationem, quamquae ab evangelica doctrina sponte efflorescit. — Maximi igitur momenti atque admodum muneri Nostro apostolioo oonsentaneuin esse arbitramur íiovas de re publica opiniones cum doctrina christiana eonferre: quo raodo erroris dubitatio­nisque caussas ereptum iri. emergente veritate, coufidimus, ita ut videre quisque facile queat summa illa praecepta vivendi. quae sequi et quibus parere debeat." „Non est magni negotii statuere. qualem sit spéciem formamque habitura civitas, gnbernante christiana philosophia reni publicam. — Insitum homini natura est, ut in civili societate vivát: is enirn necessarium vitae cultuni et paratnm, itemque ingenii atque animi perfectionem cum in solitudine adipisci nonpossit. provisuin divinitus est.utad coniunctionem congregationemque homiuum nasceretur cum domesticam, tum etiam civilem, quae suppe­ditare vitae sufficientiam perfectam sola potest. Quoniam vero non potest societas ulla consi­stere, nisi si aüquis omnibus praesit. efficaci similique movens singulos ad communc propo­situin impulsione, efficitur, civili hominum communitati necessariam esse auctoritatem. qua regatur: quae, non secus ao societas. a natura proptereaque a Deo ipso oriatur auctore. — Ex quo illud consequitur. potestatem publicam per se ipsam non esse nisi a IJeo. Solus enim Deus est verissimus maximusque rerum dominus, cui subesse et servire omnia, quaecumque sunt. necesse est: ita ut quicuinque ius imperandi habent, non id aliunde accipiant. nisi ab íIIo summo omnium principe Deo. Non est potestas nisi a l)eo. 1) — Ius autem imperii per se non est cum ulla reipublicae forma necessario copulatum : aliam sibi vei aliam assumere recte potest, rnodo utilitatis bonique communis roapse efíicientem. Sed in quolibet genere reipublicae omnino principes debent summum niundi gubernatoreni Deuin intueri, eumque sibimetipsis in administranda civitate tamquam exemplum legemque proponere. Deus enim, sicut in rebus, quae sunt quaeque cernuntur. caussas genuit secundarias, in quibus perspici aliqua ratione posset natura actioque divina, quaeque ad eum finem, quo liaec rerum spectat universitas, conducerent: ita in societate civili voluit esse principatum, quem qui gererent, ii imaginem quamdam divinae in genus humánum potestatis divinaeque providentiae refer­rent. Debet igitur impérium iustum esse, neque herile, sed quasi paternum, quia Dei iustis­sima in homines potestas est et eum paterna boni taté coniuncta : gerendum vero est ad uti­litatem civium, quia qui praesunt ceteris, hac una de caussa praesunt, ut eivitatis utilitatem tueantur. Neque ullo pacto committendum, unius ut. vei paucorum commodo serviat civi­lis auctoritas. cum ad commune omnium bonum constituta sit. Quod si. qui praesunt. dela­banturin dominatuin iniustum, si importunitate superbiave peccaverint, si malepopulo consu­luerint. sciant sibi rationem aliquando Deo esse reddendam, idque tanto severius, quanto vei sanctiore in munere versati sint, vei gradum dignitatis altiorem obtinuerint. Potentes poten­ter tormenta patientur 2). — Ita sane maiestatem imperii reverentia civium honesta et libens comitabitur. Etenim cum semel in animum induxerint, pollere, qui imperant, auctoritate a ]) Rom. XIII, 1. 2) Sap. VI, 7. V

Next

/
Thumbnails
Contents