Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1886
Index
toto orbe christiano extra ordinem ageretur, oblatis bono publico caelestiuni munerum thesauris, quorum est in Xostra potestate dispensatio. idem piacet in annuni proximum, Deo favente, decernere. — Cuius utilitas rei fugere vos. Venerabiles Fratres, nequaquam potest gnaros teinporuni ac morum : sed quaedarn singularis ratio facit. ut in hoc consilio Nostro maior, quam fortasse alias, inesse opportunitas videatur. — Ximirum cum de civitatibus superiore epistola Encyclica doeuerimus. quanti intersit, eas ad veritatem formanique christianam propius accedere, intelligi iarn licet quam sit huic ipsi proposito Xostro consentaneum dare operám, quibuscumque rebus possumus, ut vei excitentur homines ad christianas virtutes, vei revocentur. Talis est enim civitas. qualis populorum fingitur moribus : et (juemadmodum aut navigii aut aedium bonitas ex singularum pendet bonitate aptaque suis locis collooatione partium, eodem fere modo rerum cursus publicaruni rectus et sine offensione esse non potest. nisi rectam vitae cives consequantnr viam. Ipsa diseiplina civilis. et ea ornnia, quibus vitae publicae constat actio. nonnisi auctoribus hominibus nascuntur, intereunt: homines autem suarum solent opinionum morumque expressam imaginem iis rebus affingere. Quo igitur eis praeceptis Xostris et imbuantur penitus animi, et. quod caput est. quotidiana vita singulorum regatnr. enitendum est ut singuli iuducant animum christiane sapere, christiane agere non minus publice quam privátim." „Atque in eare tanto maior est adhibenda contentio, quanto plura impendentundique pericula. Xon enim exiguam partém magnae illae patrum nostrorum virtutes cessere : cupiditates, quae per se vim habent maximam, maiorem licentia quaesiverunt : opinionum insania, nullis aut parum aptis compressa frenis. manat quotidie longius : ex iis ipsis, qui recte sentiant, plures praepostero quodam pudore deterriti non audent id quod sentiunt liftere profiteri, multoque minus reipsa perficere : deterrimorum vis exemplorum in móres populares passim influit : societates hominum non honestae, quae a Nobismetipsis alias designatae sunt. flagitiosarum artium scientissimae, populo imponere. et quotquot possunt, a Deo. a sanctitate officiorum. a fide christiana abstrahere atque abalienare contendunt." ,.Tot igitur prementibus malis, quae vei ipsa diuturnitas maiora facit, nullus est Nobis praetermittendus locns. qui spem sublevationis aliquam afferat. Hoc consilio et hac spe sacrum Iubilaeum indicturi sumus, monendis cohortandisque quotquot sua est cordi salus, ut colligant paullisper sese, et demersas in terram cogitationes ad meliora traducant. Quod non privatis solum, se<I toti futurum est reipublicae salutare, propterea quod quantum singuli profecerint in animi perfectione sui, tantundem honestatis ac virtutis ad vitám moresque publicos accedet." „Sed optatuin rei exitum videtis, Venerabiles Fratres, in opera et diligentia vestra magnam partém esse positum, cum apte studioseque populum praeparare necesse sit ad fructus. qui propositi sunt. rite percipiendos. — Erit igitur caritatis sapientiaeque vestrae íectis sacerdotibus id negotium dare, ut piis concionibus ad vulgi captum accommodatis multitudinem e'rudiant, maximeque ad poenitentiam eohortentur, quae est, auctore Augustino, bonorum et humilium fidelium poena quotidiana, in qua pectora tundimus, dicentes: dimitti noLITT. CIKC. 188(5. 3