Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1886
Index
18 — bis debita nostra 1). Poenitentiani, quaeque pars eius est, voluntariam corporis castigationem non sine caussa primo commemoramus loco. Nostis enim morém saeculi: libet plerisque delicate vivere, viriliter animoque magnó nihil agere. Qui cum in alias incidunt miserias multas, tum fingunt saepe caussas, ne salutaribus Ecclesiae legibus obtemperent, onus rati sibi gravius. quam tolerari possit, impositum, quod vei abstinere certo ciborum genere, velieiunium servare paucis anni diebus iubeantur. Hac enervati consuetudine, mirum non est si sensim totos se cupiditatibus dedant maiora poscentibus. Itaque lapsos aut proclives ad mollitiam animos consentaneum est ad temperantiam revocare : proptereaque, qui ad populum dicturi sunt, diligenter et enucleate doceant, quod non modo Evangelica lege, sed etiam naturali ratione praecipitur, imperare sibimetipsi et domitas habere cupiditates unumquemque oportere : nec expiari, nisi poenitendo, posse delicta. — Et liuic, de qua loquimur, virtuti, ut diuturna permaneat, non inepte consultum fuerit, si rei stabiliter institutae quasi in fidem tutelamque tradatur. Quo id pertineat, facile, Venerabiles Fratres, intelligitis: illuc scilicet, ut sodalium Franciscaliuni ordinem Tertium. quem saecidarem nominant, in Dioecesi quisque vestra tueri et amplificare perseveretis. Profecto ad conservandum alendumque poenitentiae in christiana multitudine spiritum, plurimum oiunino valitura sunt exempla et gratia Francisci Assisiensis patris, qui cum summa innocentia vitae tan tum coniunxit studium castigandi sui, ut Jesu Ohristi cruciflxi imaginem non minus vita et moribus, quam impressis divinitus signis retulisse videatur. Leges eius Ordinis, quas opportune temperavimus, lorige sunt ad perferendum leves: momentum ad cliristianam virtutem habent non leve." „Deinde vero in liis privatis publicisque tantis necessitatibus, cum tota spes salutis utique in patrocinio tutelaque Patris caelestis consistat, magnopere velleinus, studium precandi constans et cum flducia coniunctum reviviscere. — In omni magnó christiarf&e reipublicae tempore, quoties Ecclesiae usuvenit, ut vei externis periculis, vei intestinis premeretur incommodis, praeclare maiores nostri, sublatis in caelum suppliciter oculis, docueriint, qua ratione et unde lumen animi, unde vim virtutis et apta temporibus adiumenta petere oporteret. Inhaerebant enim penitus in mentibus illa Tesu Ohristi praecepta, petite et dabitur vobis 2); oportet semper orare et mm deficere. 3) Quibus resonat Apostolorum vox: sine intermissione orate 4): obsecro igitur primum omnium fieri obsecratimes, orationes, postulatjones, gratiarum nctiones pro omnibus hominibus. •') Quam ad rem non minus acute quam vere illud Ioannes Ohrysostomus scriptum per similitudinem reliquit: quo modo homini, cum nudus idemque egens rebus omnibus suscipiatur in lucein, manus natura dedit. quarum ope res ad vitám necessarias sibi compararet; ita in iis, quae sunt supra naturam, cum nihil per se ipse possit, largitus est Deus orandi facultatem. qua ille sapienter usus, omnia quae ad Epist. 108. 2) Matth. YII, 7. 3) Luc. XVIE, 1. 4) I. Thessal. V, 17. 5) I. Timoth. II, 1.