Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1886
Index
— 16 — principatum, posthabito Deo. — Pariter non licere aliam offioii formám privátim sequi, aliam publioe, ita scilicet ut Ecelesiae auctoritas in vita privata observetur, in publica respuatur. Hoc enim esset honesta et turpia coniungere, hominemque secum facere digladiantem, cum contra debeat sibi semper constare neque ulla in re ullove in genere vitae a virtute christiana defícere. — Verum si quaeratur de rationibus mere politicis, de optimo genere reipublicae, de ordinandis alia vei alia ratione civitatibus, utique de liis rebus potest honesta esse dissensio. Quorum igitur oognita ceteroqui pietas est. aniinusque decreta Sedis Apostolica e obedienter accipere paratus, iis vitio verti dissentaneam de rebus, <|iias diximus, senténtiam justitia non patitur: multoque est maior iniuria, si in crimen violatae suspectaeve fldei catholicae, quod non semel factum dolemus, adducantur. — Omninoque istud praeceptum teneant qui cogitationes suas solent mandare litteris, maximeque ephemeridum auctores. In iiac quidem de rebus maximis contentione nihil est, intestinis concertationibus, vei partium studiis relinquendum loci, sed conspirantibus animis studiisque id debent universi contendere, quod est commune omnium propositum, religionem remque publicam conservare. Si quid igitur dissidiorum antea fűit, oportet voluntaria quadam oblivione conterere : si quid temere, si quid iniuria adum, ad quoscumque demum ea culpa pertineat, compensandum est caritate mutua, et praecipuo quodam omnium in Apostolicam Sedem obsequio redimendum. — Hac via duas res praeclarissimas catliolici consecuturi sünt, alteram, ut adiutores sese irapertiant Ecelesiae in conservanda propagandaque sapientia christiana : alteram ut beneficio rnaximo affieiant societatem civilem, cuius, malarum doctrinarum cupiditatumque oaussa, magnopere periclitatur salus." „Haec quidem, Venerabiles Pratres, habuimus, quae universis catliolici orbis gentibus traderemus de civitatum constitutione cliristiana, offíciisque civium singulorum." „Oeterum implorare summis precibus oportet caeleste praesidium, orandusque Deus, ut haec, quae ad ipsius glóriám coinmunemque humani generis salutem cupimus et conamur, optatos ad exitus idem Ipse perducat, cuius est illustrare hominum mentes, permovere voluntates. — Divinorum autem benefieiorum auspicem, et paternae benevolentiae Nostrae testem vobis, Venerabiles Fratres et Clero populoque universo vestrae fldei vigilantiaeque commisso Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus." „Dátum Romae apud S. Petrum die 1 Novembris an. MDOCCLXXXV, Pontificatus Nostri Anno octavo. — LEO PP. XIII." II. Sanctissimi Domini Nostri LEONIS Divina Providentia PAPAE XIII. Litterae Encyclicae Quibus Extraordinarium Jubilaeum Indicitur. „Yenerabilibus Fratribus Patriarehis Primatibus Archiepiscopis Episcopis Aliisque Locoi'um Ordinariis Gratiarn Et Oommunionem Cum Apostolica Sede Habentibus LEO PP. XIII. Venerabiles Fratres Salutem Et Apostolicam Benedictionem." „Quod auctoritate Apostolica semel iam atque iterűm decrevimus, ut annus sacer