Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1886

Index

— 13 — •velamen malitiae M appellatur: immo, cum sit praeter rationem vera servitus est: qui, enira, facit peccatum, sermis est peccati. -) Oontra illa germana est atque expetenda libertás, quae si privátim spectetur, erroribus et cupiditatibus, teterrimis dominis, hominem servire 11011 sinit: si publice, civibus sapienter praeest, facultatem augendorum oommodorum large ministrat: remque publicam ab alieno arbitrio defendit. — Atqui honestam hanc et lio­mine dignam libertatem, Ecclesia probat omnium maximé, eamque ut tueretur in popu­lis firmám atque integram, eniti et cóntendere nunquam destitit. — Revera quae res in civitate plurimum ad communem salutem possunt : quae sunt contra licentiam princi­pum populo male consulentium utiliter institutae: quae summám rempublicarn. vetant in municipalem, vei domesticani rem iraportunius invadere: quae valent ad decus, ad personam hominis, ad aequabilitatem juris in singulis civibus conservandam, earum rerum omnium Ecclesiani catholicam vei inventriceni, vei auspicem, vei custodem semper fuisse. superiorum aetatum monumenta testantur. Sibi igitur perpetuo consentiens, si ex altéra parte libertatem respuit immodicam, quae et privatis et populis in licentiam vei in servitutem cadit. ex altéra volcns et libens amplectitur res meliores quas dies atferat, si vere prosperitatem conti­neant liujus vitae, quae quoddam est velut stádium ad alteram eamque perpetuo mansu­ram. — Ergo quod inquiunt, Ecclesiani recentiori civitatum invidere disciplinae, et quae­cunque borúin temporuin ingenium peperit. omnia promiscue repudiare, inanis est et ieiuna calumnia. Insaniam quidem repudiát opinionuiu: improbat nefaria seditionum studia. illum­que nominatim habitum animorum, in quo initia perspiciuntur voluntarii discessus a Deo : sed quia omne, quod verum est, a Deo proficisci necesse est, quidquid, indagando, veri attingatur, agnoscit Ecclesia velut quoddam divinae mentis vestigiurn. Cumque nihil sit in rerum natura veri, quod doctrinis divinitus traditis fidein abroget, multa quae adrogent. oinnisque possit inventio veri ad Deum ipsum vei cognoscenduin vei laudandum impellere, idcirco quidquid accedat ad scientiarum lines proferendos, gaudente et libente Ecclesia sein­per accedet : eademque stúdiósé, ut sólet, sicut alias disciplinas, ita illas etiam fovebit ac provehet quae positae sunt in explicatione naturae. Quibus instudiis, non adversatur Ecclesia si quid mens repererit novi: non repugnat quin plura quaerantur ad decus cominoditatemque vitae: immo inertiae desidiaeque inimica. magnopere vult ut hominum ingenia uberesferant exercitatione et cultura fructus : incitamenta praebet ad omne genus artium atque operum: omniaque liariun rerum studia ad honestatem salutemque virtutesua dirigens, impedire nititur, quominus a Deo bonisque caelestibus sua horninem intelligentia atque industria defiectat." „Sed haec, tametsi plena rationis et consilii. minus probantur hoc tempore, cum civi­tates non modo recusant sese ad christianae sapientiae referre formára, sed etiam videntur quotidie longius ab ea velle discedere. — Nihilominus quia in íucem prolata veritas sólet sua sponte late fluere, hominumque mentes sensim pervadere. idcirco Nos conscientia maximi sanctissimique ofticii, hoc est Apostolica. qua fungimur ad gentes universas, legatione per­I. Petr. II. 16. 3) Ioan. VIII. 34.

Next

/
Thumbnails
Contents