Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1886

Index

— 14 — inoti, ea quae vera sunt, libere, ut debemus, eloquimur : non quod non perspectam habea­mus rationem ternpornm, aut repudianda aetatis nostrae honesta atque utilia inoreraenta putemus, sed quod rerum publicaruni tutiora ab offensionibus itinera ac firmiora fnndamenta vellemus : idque incoluini populorum germana libertate: in hominibus enim mater et custos optima libertatis veritas est : veritas liberabit vos. u r) „Itaque in tam diffloili rerum cursu, catholici homines. si Nos, ut oportet, audierint, facile videbunt quae sua cuiusque sint tani in opiniönibus, quam in factis officia. — Et in opinando quidem, quaecumque Pontifices romani tradiderint vei tradituri sunt, singula ne­oesse est ettenere iudicio stabili compreliensa, et palam. quoties res postulaverit, profiteri. Ac nominatim de iis, quas libertate*} vocant novissimo tempore quaesitas, oportet Apostolicae Sedis stare iudicio. et quod ipsa senserit, idem sentire singulos. Oavendum, ne quem fallat honesta illarum species: cogitandumque quibus ortae initiis, et quibus passim sustententur atque alantur studiis. Satis iam est experiendo cognitmn, quarum illae rerum effectrices sint in civitate, eos quippe passim genuere fructus, quorum probos viros et sapientes iure poeni­teat. — Si talis alicubi aut reapse sit. aut flngatur cogitatione civitas, quae christianum nomen insectetur proterve et tvrannice, cum eaque conferatur genus id reipublicae recens, de quo loquimur, poterit hoc videri tolerabilius. Principia tamen, quibus nititur, sunt profe­cto eiusmodi, sicut ante diximus, ut per se ipsa probari nemini debeant." „Potest tamen aut in privatis domesticisque rebus, aut in publicis actio versari. — Privátim quidem prinium officium est. praeceptis evangelicis diligentissime conforniare vitám et móres, nec recusare si quid christiana virtus exigat ad patiendum tolerandumque paulo diffloilius. Debent praeterea singuli Ecclesiain sic diligere, ut communem matrem : eiusque et servare obedienter leges, et honori servire, et iura salva velle: conarique, ut ab iis. in quos quisque aliquid auctoritate potest, pari pietate colatur atque arnetur. — Illud etiam publicae salutis interest, ad rerum urbanarum administrationem conferre sapienter operám: in eaque studere maximé et efficere, ut adolescentibus ad religionem, ad probos móres informandis ea ratione, qua aequum est christianis, publice consultum sit : quibus ex rebus magnopere pendet singularuni salus civitatum. — Item catholicorum hominum operám ex hoc tamquam angustiore campo longius excurrere, ipsamque summám rempublicam complecti, generatim utile est atque honestum. Generatim eo dicimus, quia haec praecepta Nostra gentes univer­sas attingunt. Ceterum potest alicubi accidere, ut. maximis iustissimisque de caussis, rempu­blicam capessere, in muneribusque politicis versari. nequaquam expediat. Sed generatim. ut diximus, nullám velle rerum publicaruni partém attingere tam esset in vitio, quam nihil ad communem utilitatem afferre studii, nihil operae: eo vei magis quod catholici homines ipsius, quam profitentur, admonitioné doctrinae, ad rem integre et ex fide gerendám impelluntur. Gontra, ipsis otiosis, facile habenas accepturi sunt ii. quorum opiniones spem salutis haud sane magnam afferant. Idque esset etiam cum pernicie coniunctum christiani nominis : pro­pterea quod plurimum possent, qui male essent in Ecelesiam animati ; minimum, qui bene. Ioan. VIII. 32.

Next

/
Thumbnails
Contents