Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1886
Index
„Ex iis autem Pontificuni praescriptis illa omnino intelligi necesse est. ortum publicae potestatis a Deo ipso, non a multitudine repeti oportere: seditionum lioentiam cum ratione pugnare; officia religionis nullo loco numerare, vei uno modo esse in disparibus generibus affectos, neías esse privatis hominibus, nefas civitatibus: immoderatam sentiendi sensusque palam jactandi potestatem non esse in civium juribus neque in rebus gratia patrocinioque dignis ulla ratione ponendam. — Similiter intelligi debet, Ecclesiam societatem esse : non minus quam ipsam civitatem, genere et jure perfectam: neque debere, qui summám imperii teneant, committere ut sibi servire aut subesse Ecclesiam cogant, aut minus esse sinant ad suas res agendas liberam, aut quicquam de ceteris juribus detrahant, quae in ipsam a .lesu Christo collata sunt. — ín negotiis autem mixti juris, maximé esse secundum naturam itemque secundum Dei consilia non secessionem alterius potestatis ab altéra, multoque minus contentionem, sed pláne concordiam, eamque cum caussis proximis congruentem, quae caussae utramque societatem genuerunt." „Haec quidem sunt, quae de constituendis temperandisque civitatibus ab Ecclesia catliolica praecipiuntur. — Quibus tanien dictis decretisque si recte dijudicari velit, nulla per se reprehenditur ex variis reipublicae formis, ut quae nihil habent, quod doctrinae catholicae repugnet, eaedemque possunt. si sapienter adhibeantur et juste in optimo statu tueri civitatem.—Irmno neque illud per se reprehenditur, participem plus minus esse populum rei publicae: quod ipsum certis in temporibus certisque legibus potest non solum ad utilitatem, sed etiam ad officium pertinere civium. — Tnsuper neque caussa justa nascitur, cur Ecclesiam quisquam crirninetur, aut esse in lenitate facilitateque plus aequo restrictam, aut ei, quae germana et legitima sit, libertati inimicam.— Revera si divini cultus varia genera eodem jure esse, quo veram religionem, Ecclesia judicat non licere, non ideo tamen eos damnat rerurn publicarum moderatores, qui, rnagni alicujus aut adipiscendi boni, aut prohibendi caussa mali, moribus atque usu patienter ferunt, ut ea habeant singula in civitate locum. — Atque illud quoque magnopere cavere Ecclesia sólet ut ad amplexandam fidem catbolicam nemo invitus cogatur, quia, quod sapienter Augustinus monet, credere non potest liomo nisi volens." x ) „Simili ratione nec potest Ecclesia libertatem probare eam, quae fastidium gignat sanctissimarum Dei legum, debitamque potestati legitimae obedientiam exuat. Est enim licentia verius, quam libertás; rectissimeque ab Augustino libertás perditionis, *) a Petro Apostolo Prop. XXXIX — Reipublicae status, utpote omnium iurium origó et fons, iure quodam pollet nullis cireumscripto limitibus. Prop. LV — Ecclesia a Statu, Statusque ab Ecclesia seiungendus est. Prop. LXXIX — í'alsum est, civilem cuiusque cultus libertatem, itemque plenam potestatem omuibus attributam quaslibet opmiones cogitationesque palam publiceque manifestandi, conducere ad populorum móres animosque facilius corrumpendos, ac indifferentismi pestem propagandam. r) Tract. XXVI in Joan., 11. 2. 2) Epist. OY. ad Donatistas, cap. II. n. 9.