Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1884
Index
58 — „oranium ortus sit? An scilioet eo, quem Dionysius Exiguus proposuit, an alio quo„piam? Sed haee. dissentientibus sumrnum in modum doetoribus, stabilire quis audeat?" „— Ast, utut haec ita se habeant, nihil tamen obstat, quominus saecularis memória „nativitatis B. V. Mariae certo aliquo determinatoque oelebretur tempore, quod ad hunc „solum tinem supponatur verum, lieet forte historice possit esse falsum. Quum enim de „ipso facto dubitari nullatenus possit, parum refert, mim illud hoc potius an alio die „vei anno contigerit. Oerte eruditi a pluribus jani saeculis disputant de vero nativitatis „Christi Domini anno, quod tamen orbem universum et ipsam Ecclesiam catholicam „minimé impedivit, quominus aerae vulgari porro quoque adhaereret. Quaestio igitur „circa illud solum vertitur, num pro nativitate Immaculatae Yirginis talis saltem termi„nus aliquo fundamento figi possit, quem amplectentes non multum a vero aberrabimus ; „apertá — ut ajunt — de eaetero relictá quaestione, quo praecise anno Christus Dominus „his in terrís apparuerit, quoto item aetatis suae anno B. V. Maria Salvatorem mundi „ediderit. — Talis autem terminus nobis videtur 738. ab Urbe condita annus, quem ceu „natalemB. V. Mariae Ohronicon, quod Paschale vocant, his verbis indicat: XXV. (sc. anno „Augusti) Ind. XV. Domitio et Aenobarbo (rectius L. Domitio Aenobarbo et P. Cornelio „Scipione) Coss. — His Coss. mensis Septembris VIII. feria II. Ind. XV. nata est Domina „nostra Dei genitrix ex Joacirn et Anna. (Ed. Dufresne, Venetiis. 1719. pag. 155.) „Minimé quidem ignoramus de antiquitate et auctoritate hujus Chronici multum „inter eruditos clisputari; ast hoc ad nostrum institutum parum attinet; nam sive dicatur „verba citata a primo Chronici auctore saeculo IV. scripta, sive ab ejus continuatore „saeculo VII. adjecta esse, semper tamen manebunt aliquod saltem traditionis popularis in „Ecclesia ab antiquo vigentis documentum, cui, quum nihil, quod solvi non possit. refra„getur. illud pro scopo, quem intendimus, nobis fundamentum satis firmum esse videtur. „Verum quidem est, si nativitatem Christi ad annum U. C. 747. vei 749., ut „aliqui volunt, tigamus, tunc anno 738. tamquam natali B. V. Mariae insistendo Eam „novennem vei undennem Christum peperisse statuamus est necesse. quod etsi verisimile „haud sit, rectae tamen rationi. móres et indolem populorum orientalium ac supernatu„ralem Deigenitricis destinationem perpendenti, nequaquam repugnat. Ast neque necessa„rium est, ut huic difficultati multum immoremur; recentissime enim P. Florianus Biesz „S. J. magnó argumentorum pondere demontrasse videtur Christum Dominum, calculo „Dionysii Exigui conformiter, natum esse anno ab U. C. 752.," seu uno anno et septem „diebus ante initium aerae vulgáris, utpote quae a 1-a Januarii a. 754. incipit. (Vide : „Florianus Biesz S. J., Das Geburtsjahr Christi, Freiburg, 1880. Et: Nochmals das „Geburtsjahr Christi. Ibid. 1883.) Nostrum non est doctas prolixasque eruditi hujus viri „argumentationes heic per longum recensere, id unum saltem commemorasse sufficiat, „quod eidem pláne contigerit rnaximam difficultatem, quae hucdum contra annum 752. „pugnare videbatur, feliciter diluere, mortem nempe Herodis. quae passim anno 750. „evenisse creditur, ad initium Április anni 753. detigere. Sublatá autem hac difficultate,