Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1882

Index

— 64 — ipsis diebus Sedis Apostolicae auctoritate decernatur, lata lege, cui ornnes in reliquum tempus obtemperent. — Igitur cum nihil Nobis tain curae sit, quam publica christianoruin utilitas et rerum sacrarum aequabilis in omnibus locis disciplina, simulque velimus Venerabilibus Fratribus Nostris Episcopis, praesertim tam aequa postulantibus, satis facero, uihil differendum ducimus, quin de ea re pro potestate Nostra statuamus ac iudicemus. Generatim vero et nniverse officium istud episcopale, de quo loquimur, non est difficile cognoscere quam sit sacris litteris consentaneum, et praeteritorum temporum memória testatum. Quae enim loca caussas rationesque suppeditant, cur generatim quotquot sunt animarum pastores fundere preces sacrumque facere debeant pro populo quem regunt, ex iisdem locis efficitur, idein pláne esse officium Episcoporum : sunt enim Episcopi in munere pastorali principes. Sic a primo Ecclesiae ortu rerum externarum administrationem deponere Apostoli properaverunt, quo sibi commodius orationi et ministerio verbi insistere liceret. 1 Et Paulus ad Colossenses de se ipso : Non cessamus, inquit, pro eobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali. 2 Et ad Philippenses: Gratias ago Deo meo in omni memória restri semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens. 3 Et ad hanc deprecationem, in qua Paulus cum gaudio et gratias ageus Deo semper haerebat, non est dubium, quin sacrificium Eucharisticum adhiberet, quod est prae­stantissimum precationis genus, et cuius lile potissimum caussa poutifices christianos testabatur esse constitutos. Omnis pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona et saerificia pro peccatis. 4 Quemadmodum vero ex his locis perspicuum est, omnino Episcopos debere rem divinam pro salute populi saepe facere, ita facile intelligitur quam deceat, imrno quam oporteat in diebus festis singulis facere. — Etenim festi dies singulari quadam ratione religioni addicti et consecrati sunt: per eosque, aussueti intermissione laboris, christianis praecipitur plus operae iis rebus tribuere, quae ad excolendum expiandumque animum pertinent; maximé vero augustissimo sacrificio inte­resse. quo creatori et gubernatori rerum omnium Deo debitum latriae cultum adhibeaut. Quainobrem ipsa videtur dierum festorum sanctitas postulare, ut Episcopi, Ecclesiae sibi commisae custodes et principes, sanctissimum Missae sacrificium pro populo offerant Deo, „quo tamquain Ecclesiae „fidelium interpretes, omnium fidem, spem et caritatein ante oculos Domini statuentes, quod „omnibus in universum, quodque cuique fidelium opus est a Domino impetrent". Iluius disciplinae probe opportunitatem utilitatemque viderant Episcopi veteres, qui summa cum religione sacrificandi inunus per dies festos semper usurpaverunt. Quod sane complura chris­tianarum antiquitatum monumenta confirmant: et in iis commemoranduin videtur S. Iustini M. testimonium ex Apologia I ad Antoninum Pium 5: in qua posteaquam nitide declarasset, consecra­tum in Eucharistico Sacrificio panem et vinum „non ut communem cibum et potum suini* a christianis, sed ut „incarnati Iesu carnem et sanguinem", quemadmodum „Apostoli in commen­1 Act. VI, 4 et seq. — 2 Ad Collos. 1, 9. — 3 Ad Philip. 1, 3—4. — 4 Ad Heb. V, 1. — 5 In edit. Maurin. pag. 83 n. 61.

Next

/
Thumbnails
Contents