Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1882

Index

„tariis suis, quae vocantur Evangelia, tradiderunt", mox graphice describit rationem totam unde ab iuitio Ecclesia catholica, per oblationen huius Eucharistici Sacrificii, solemnem cultum Deo optimo maximo exhibere consuevit Doininico quoque die, quem gentiles diem solis appellabant, ethnicum Imperatorem his verbis allocutus: „Ac solis, ut dicitur, die omnium sive urbes siveagros „incolentium in eumdem locum fit conventus, et commentaria Apostolorum aut scripta Propheta­„rurn leguntur, quoad licet per tempus. Deinde ubi lector desiit, is qui praeest admonitionein „verbis et adhortationem ad res tam praeclaras imitandas suscipit. Postea omnes simul consurgi­„mus et preces emittimus: atque, ut iam diximus, ubi desiimus precari, panis affertur et vinum et „aqua : et qui praeest preces et gratiarum actiones totis viribus emittit, et populus acclamat, „Amen, et eorum, in quibus gratiae actae sunt, distributio fit et commuűicatio unicuique praesen­„tium, et absentibus per Diaconos mittitur". Quod vero S. Iustinus per ea verba qui praeest non semel prolata designet hoc loco praesertim Episcopos, in ambiguo esse non sinunt tot illae quae supersunt sanctorum Ecclesiae Patrum orationes seu Homiliae, quas inter Missarum solemnia constat esse pro concione recitatas. Sic S. Gregorius M. 1 „quia, iuquit, Missarum solemnia ter „bodie celebraturi sumus, loqui diu de evangelica lectione nou possumus". Immo in hac re tam constans disciplina tenuerat, ut si forte diebus festis a christianorum conventu abfuisset Episco­pus; item si concionem habere aut diviuam hostiam litare praetermisisset, novitatem et insolen­tiam rei haud secus mirarentur omnes 2, quam si diebus iuri dicundo statutis vacuum tribunal, vacua iudicum subsellia cernerentur. Sacris autem in dies festos operante Episcopo, communis sacrificii oblatio fieri dicebatur : 3 cuius appellationis ea profecto vis est, ut satis significet, prae­sente populo et pro populo Sacrificium fieri consuevisse. — Huc aliud etiam spectat, quod erat in more positum Pontificum Romanorum: ii quippe Dominicis diebus, peracto Sacrificio, quidpiam consecratorum munerum mittere ad siugulos Urbis Titulos, seu curialia templa solebant, quibus in locis una cum inferioribus animarum pastoribus multitudo adesset, quae adesse Pontifici maximo sacrificanti non potuisset. Quae quidem consecratorum munerum pars communi sermone fermentum appellata ob hanc caussam censetur, quod sicut modicum fermentum totam, cui iniicitur, farinae massam conglutinat atque attollit; ita mystico illo quasi fermento populus Urbánus universus in unum veluti corpus coalesceret, ut singuli se cum Pontifice maximo fide et caritate coniunctos, et sacrificii, quod ille facérét, participes esse sentirent. 4 Quod si mutata hodie consuetudine, nequaquam singulis diebus festis coram multitudine, Episcopi sacrum faciunt, facere tamen pro populo necesse est. Revera Patres Tridentini, qui hoc officium ex praecepto divino repetuut, 5 cum deinceps 6 iubent Episcopos curare ut omnes Presby­teri „saltem diebus Dominicis et festis solemnibus, si autem curam habuerint animarum, tam „frequenter ut suo muneri satisfaciant Missas celebrent", eos profecto tacite monuerunt, ne officio iusto ac debito, quod ab inferioribus animarum pastoribus exigerent, ipsi deessent. Quapropter in 1 Horn. VIII in Evang. — 2 S. Io. Chrysostomus Hom. I de incomprehensibili Dei natúr a. — 3 Concil. I Prov. Mechlinien. Tit. de E p i s. — 4 Cfr. B. Ios. M. Tkomasii Card. Opusé. VI in edit. Rvm. Omnium Opp. Tom. VII pag. 51 seqq. Cfr. etiam Augustini Orsi Card. Hist. Eccl. Lib. XXXI, n. 58. — 5 Sess. XXIII, De Reform, c. 1. — 6 Ead. Sess. c. 14. 14*

Next

/
Thumbnails
Contents