Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1882
Index
_ 44 — biscum conferatis. — Et primum quidem edocete summa cum cura populos, quanti sit fidem catholicam possidere, et quam raagna ejusdem tuendae nccessitas. — Quoniatn verő bostes et oppugnatores catholici nominis, quo facilias male cautos decipiant, raultis in rebus aliud agunt, aliud simulant, valde interest occulta eorum consilia patefieri in lucemque proferri, ut jscilicet comperto. quid reapse velint et qua causa contendant, excitetur in catholicis hominibus ardor animi, et Ecclesiam, Romaüum Pontificem, hoc est salutem suam, viriliter aperteque defendant. Multorum ad hanc diem virtus, quae plurimum potuisset, visa est aliquantum in agendo lenta et in laboré remissa, sive quod insueti rerurn essent animi, sive quod periculorum non satis fuerit magnitúdó perspecta. Nunc vero, cognitis experiendo temporibus, nihil esset perniciosius, quam perferre oscitanter longinquam improborum malitiam, expeditumque ipsis locum relinquere rei christianae ad libidinem suam diutius vexandae. Ii quidem prudentiores, quam filii lucis, multa jam ausi, inferiores numero, calliditate et opibus validiores, haud longo tempore magna apud nos inalorum incendia excitaverunt. Intelligant igitur , quicumque amant catholicum nomen , tempus jam esse conari aliquid, et nullo pacto languori desidiaeque se dedere, cum nemo celerius opprimatur, quam qui vecordi securitate quiescunt. Yideant, quam nihil reformidarit veterum illorum nobilis et operosa virtus, quorum et laboribus et sanguine fides catholica adolevit. Yos autem, Venerabiles Fratres, excitate cessantes, cunctantes impellite; exemplo et auctoritate Vestra universos confirmate ad exercenda constanter et fortiter offlcia, quibus actio vitae christianae continetur. — Ad hanc alendam augendamque experrectam virtutem curare ac providere opus est, ut numero, consensu , efficiendis rebus, floreant lateque amplificentur societates , quibus maximé propositum sit fidei christianae virtutumque ceterarum retinere et incitare studia. Tales sunt consociationes juvenum, opificum; quaeque constitutae sunt aut coetibus catholicorum hominum in tempóra certa agendis, aut inopiae miserorum levandae, et tuendae dierum festorum religioni, et pueris ex iníima plebe erudiendis, aliaeque ex eodein genere complures. — Et cum rei christianae quam maximé intersit Pontificem Romanum in gubernanda Ecclesia et esse et videri ab orani periculo, molestia , difficultate liberum , quantum lege possunt agendo, rogaudo, contendendo , tantum, Pontificis causa, enitantur et efficiant; neque ante tjuiescant, quam sit Nobis reapse, non specie, libertás restitufa, quacum non modo Ecclesiae bonum, sed et secundus rerum italicarum cursus, et christianarum gentium tranquiliitas necessario quodam vinculo conjungitur. Deiude vero permagni refert publicari et longe lateque fluere salubriter scripta. — Qui capitali odio ab Ecclesia dissident, scriptis editis decertare, iisque tamquam aptissimis ad nocendum armis uti consueverunt. Hinc teterrima librorum colluvies, liiuc turbulentae et iniquae ephemerides, quarum vesanos impetus nec leges frenant, nec verecundia continet. Quidquid est proximis his annis per seditionem et turbas gestuin, jure gestum esse defendunt; dissimulant aut adulterant verum; Ecclesiam et Potificem Maximum quotidianis inaledictis falsisque criminationibus hostiliter petunt; nec ullae suut tam absurdae pestiferaeque opiniones, quas non disseminare passim aggrediantur. Hujus igitur tanti mali, quod serpit quotidie latius, sedulo prohibenda vis est: nimirum oportet severe et graviter adducere multitudinem, ut intento animo sibi caveat, et prudentem in legendo delectum religiosissime