Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1882

Index

- 45 ­servare velit. Praeterea scripta scriptis opponenda, ut ars, quae potest plurimum ad perni­cieui, eadem ad hominum salutem et beneficium transferatur, atque iude remedia suppetant, unde mala venena quaeruntnr. — Quam ad rem optabile est, ut saltem in singulis provinciis ratio aliqua instituatur demonstrandi publice, quae et quanta sint singulorum christianorum in Ecclesiam officia, vulgatis ad id scriptionibus crebris, et, quoad fieri potest, quotidianis. In primis autem sint in conspectu posita religionis catholicae in omnes gentes praeclara me­rita; explicetur oratione virtus ejus privatis publicisque rebus maximé prospera et salutaris; statuatur, quanti sit, celeriter Ecclesiam ad illum dignitatis locuin in civitate revocari, quem et divina ejus magnitúdó, et publica gentium utilitas vehementer postulat. — Harum rerum causa necesse est, ut qui animum ad scribendum appulerint, plura teneant; videlicet idem omnes in scribendo spectent; quod maximé expedit, id constituant judicio certo et efficiant; nihil ex iis rebus praetermittant, quarum utilis atque expetenda cognitio videatur; gravitate et moderatione dicendi retenta, errores et vitia reprehendant, sic tamen, ut careat acerbitate repre­hensio, personisque parcatur; deinde orationein adhibeant planam atque evidentem, quam facile queat multitudo percipere. — Reliqui autem omnes, qui vere et ex animo cupiunt florere res et sacras et civiles ingenio hominum litterisque defensas, hos litterarum ingeniique fructus tueri libe­ralitate sua studeant; et ut quisque ditior est, ita potissimum re fortunaque sustineat. Iis enim, qui scribendo dant operám, omnino afferenda sunt hujus generis adjumenta, sine quibus aut nullos ipsorum industria habitura est exitus, aut incertos et perexiguos. — In quibus rebus omnibus, si quid nostris hominibus incommodi impendent, si qua est dimicatio subeunda, audeant tamen sese obvios ferre, cum homini christiano nulla sit adeundi vei incommoda vei labores causa iustior, quam ne lacerari ab improbis religionem patiatur. Neque enim hac filios lege Ecclesia aut genuit aut educavit, ut, cum tempus et necessitas cogeret. nullám ab iis opem exspectaret, sed ut singuli eorum otio privatisque utilitatibus salutem animarum et incolumitatem rei christianae ante­ponerent. Praecipue autem curae cogitationesque Yestrae, Yenerabiles Fratres, in eo evigilare debent, ut ministros Dei idoneos rite instituatis. Quod si Episcoporum est, plurimum operae et studii in fingenda probe omni juventute ponere, longe plus ipsos elaborare in clericis verum est, qui in Ecclesiae spem adolescunt, et participes adjutoresque munerum sanctissimorum sunt aliquando futuri. — Causae profecto graves et omnium aetatum communes decora virtutum multa et magna in sacerdotibus postulant : verumtamen uostra haec aetas plura quoque et maiora admodum flagi­tat. Revera íidei catholicae defensio, in qua laborare maximé sacerdotum debet industria, et quae est tantopere his temporibus necessaria, doctrinam desiderat non vulgarem neque mediocrem, sed exquisitam et variam, quae non modo sacras, sed etiam philosophicas disciplinas complectatur, et physicorum sit atque historicorum tractatione locuples. Eripiendus est enim error hominum mul­tiplex singula christianae sapientiae fundameuta convellentium, luctandumque persaepe cum adver­sariis apparatissimis, in disputando pertinacibus, qui subsidia sibi ex omni scientiaruin genere astute conquirunt. — Similiter cum hodie magna sit et ad plures diffusa corruptela morum singu­larem prorsus oportet in sacerdotibus esse virtutis constantiaeque praestantiam. Fugere quippe

Next

/
Thumbnails
Contents