Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1882

Index

- 43 ­aeternam immutabilemque rationem, et supremum legum látorem ac vindicem Deurn despiciunt, quibus sublatis fundamentis, consequens est, ut, nulla satis idonea legum sanctione, omnis vivendi norma ab hominum voluntate arbitrioque sumatur. In civitate verő ex immodica libertate, quam praedicant et volunt, licentia gignitur; licentiam sequitur perturbatio ordinis, quae est maxirna et funestissima pestis reipublicae. Revera nulla fűit aut deformior species, aut miserior conditio civi­tatis, quam illa, in qua tales et doctrina et homines valere aliquamdiu potueruut. Ac nisi recen­tia exempla suppeterent, id fidein excedere videretur, potuisse homines scelere audaciaque furen­tes in tanta excidia ruere, etretento ad ludibrium libertatis nomine , in caede et incendiis debac­chari. — Quod si tantos nonduin sensit Italia terrores, primo quidem singulari Dei beneflcio tri­buere, deinde id quoque causae fuisse statuere debemus, quod cum itali homines numero longe maximé in religione catholica stúdiósé perseverarint, idcirco flagitiosarum opinionum , quas dixi­mus, dominari libidó non potuit. Yerum si haec, quae religio praebet, munimenta perrumpantur, continuo Italia in eos casus ipsos delaberetur, qui maximas et ílorentissimas nationes aliquando perculerunt. Etenim necesse est, ut similitudinem doctrinarum exitus similes consequantur; et quoniam in eodem vitio sunt semina, fieri non potest, quin fructus pláne eosdem eflfundant. Immo vero majores fortasse poenas violatae religionis gens italica lueret, quia perfidiam et impietatem culpa ingrati animi cumularet. Non enim casu aliquo, aut levi hominum voluntate dátum est Italiae, ut partae per Jesum Christum salutis vei a principio esset particeps, et Beati Petri Sedem in sinu gremioque suo collocatam possideret, et lougo aetatuin cursu iis, quae a religione catho­lica sponte fluunt, maximis et divinis beneficiis perfrueretur. Quapropter metuendum sibi maguo­pere esset, quod ingratis populis Paulus Apostolus minaciter nunciavit : „Terra saepe cenien­tem super se bibens imbrem , et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, acci ­pit benedictionem a Deo : proferens autem spinas et tribulos, repróba est et ma'edicto proxitna, cujus consummatio in combustionem 1) Prohibeat Deus hanc tantam formídiuem, atque omues pericula serio considerent, quae partim jam adsuut, partim impendent ab iis, qui non cominuui utilitati, sed sectarum cru nodis servientes, capitales cum Ecclesia inmicitias exerceut. Qui certe, si saperent, si vera caritate patriae tenerentur, nec de Ecclesia difflderent, nec de nativa ejus libertate detrahere, injuriosis suspicionibus adducti, conarentur; immo vero consilia ab ea oppugnanda ad tuendam adjuvanlam­que verterent, idque in primis providerent, ut Pontifex Romanus sua jura reciperet. — Eteaim suscepta cum Apostolica Sede contentio quanto plus Ecclesiae nocet, tanto tninus est iucolumitati rerum italicarum profutura. De qua re alio loco mentem Nostrain declaravimus : „Dicite, publicas Italiae res neque prosperitate florere, neque diuturna tranquillitate posse consistere, nisi Roinanae Sedis dignitati et Surnrni Pontiflcis libertati, prout omnia jura postulant, fuerit consultuin." Quapropter, cum nihil magis velimus, quam ut res christiana salva sit, cuinque praesenti italicarum gentium discrimine commoveamur, Vos vehementius, quam unquam alias, Yeaerabiles Fratres, hortamur, ut studium caritatemque Vestram ad comparanda tot malorum remedia No­*) Hebr. YI. 7-8. 8 *

Next

/
Thumbnails
Contents