Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1882

Index

- 42 ­narurn , exposita est et patet quibuslibet Ecclesiae hostibus, profanaque rerurn novitate polluitur, scholis et teinplis ritu haeretico passim dedicatis. Quin imo exceptura fertur hoc ipso anno legatos et capita inimicissimae rerurn catholicarum sectae, huc ad siugulare quoddam conciliuin coetum­que profecturos. Quibus quidem bujus deligendi loci satis apparet, quae causa fuerit ; videlicet conceptum adversus Ecclesiam ódium explere procaci injuria volunt, Romanoque Pontifici in ipsa sede sua lacessendo funestas belli faces proxime admovere. — Dubitandum profecto non est, quin impios hominum conatus Ecclesia aliquando vietrix eífugiat : certum tamen exploratumque est, his artibus eos hoc assequi velle, una cum Capite totum Ecclesiae corpus afíicere et religionein, si fieri possit, exstinguere. Quod sane velle eos, qui se italici nominis amantissimos profitentur, incredibile videretur; nam italicum nomen, intereunte fide catholica, maximarum utilitatura fonté prohiberi necesse esset. Etenim si religio christiana cunctis nationibus optima salutis praesidia peperit, sanctitatem jurium, tutelam justitiae; si caecas ac temerarias hominum cupiditates virtute sua ubique edomuit, comes et adjutrix oinnium rerum, quae honestae sunt, quae laudabiles, quae magnae ; si varios civitatum ordines, reipublicae membra ad perfectam stabilemque concordiain ubique revocavit : borúm profecto beneficiorum copiam uberius, quam ceteris , Italorum generi impertivit. — Est quidem nimis multorum haec labes et macula, ut obesse et nocere saluti aut incremento reipubli­cae Ecclesiam dicant, Romanumque Pontiíicatum prosperitati et magnitudini italici nominis inimi­cum putent. Sed istorum querelas absurdasque ci'iminationes aperte superiorum temporum omnia monumenta convincunt. Revera enim Ecclesiae summisque Pontificibus Italia maximé debet, quod glóriám suam apud omnes gentes propagavit, quod iteratis barbarorum impressionibus non succu­buit, et immanes Turcaruin impetus invicta repulit, et multis in rebus aequam legitimamque libertatem diu couservavit, et pluribus iisdemque immortalibus optimarum artium monumentis civitates suas locupletavit. — Neque postrema Romanorum Pontificum haec laus est, quod provin­cias italicas ingenio moribusque diversas communi fide et religione unas semper conservaverint, et a discordiis omnium fiinestissimis liberaverint. Atque in trepidis calamitosisque temporibus non semel erant publicae res ad extremos casus praecipitaturae, uisi Pontificxtus Uomanus ad salutem valuisset. — Neque futurum est, ut minus valeat in posteruin, modo ne voluntas hominum obsi­stens virtutem ejus intercipiat, neu libertatem impediat. Etenim vis illa benefica, quae in institu­tis catholicis inest, quoniam ab ipsa eorum natura sponte proficiscitur, immutabilis est et perpe­tua. Queinadmodum pro salute animarum omnia religio catholica et locorum et temporum inter­valla complectitur, ita etiam in rebus civilibus ubique et semper sese ad hominum utilitates porri­git atque explicat. Tot vero ereptis tantisque bonis, summa mala succedunt; quoniam qui sapientiam christi­anam oderunt, iidem, quidquid contra fieri a se dicant, ad perniciem devocant civitatein. Istorum enim doctrinis nihil est magis idoneum ad inflammandos violenter animos, concitandasqne pernicio­sissimas cupiditates. Sane in iis, quae cognitione scientiaque continentur, coeleste fidei lumen repudiant, quo exstincto, mens humana in errores saepissime rapitur, nec vora cernit, atque illuc facile évadit, ut in humilem foedumque materialismnm abiiciatur. Spernunt in genere morum

Next

/
Thumbnails
Contents