Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1881
Index
— 75 — duiu : obedire oportet Deo magis quem hominibus. 1 Neque tamen est, cur abiecisse obedientiam, qui ita se gerant, arguantur; etenim si principum volnutas cum Dei pugnat voluntate et legibus, ipsi potestatis suae modum excedunt, iustitiamque pervertunt : neque eorutu tunc valere potest auctoritas, quae, ubi iustitia non est, nulla est. Ut autem iustitia retineatur in imperio, illud magnopere interest, eos qui civitates administrant intelligere, non privati cuiusquam coiumodo politicani potestatem esse natam : procurationemque reipublicae ad utilitatem eorum qui commissi sunt, non ad eorum quibus cominissa est, geri oportere. Principes a Deo optimo maximo, unde sibi auctoritas data, exempla sumant : eiusque imaginem sibi in administranda republica proponentes, populo praesint cum aequitate et fide, et ad eam, quae necessaria est, severitatem paternam caritatem adhibeant. Huius rei caussa sacrarum Litterarum oraculis monentur, sibimetipsis Regi regum et Domino dominantium aliquando rationem esse reddendam; si officium deseruerint, fieri non posse, ut Dei severitatem ulla ratione effugiant. Altissimus interrogabit opera restra et cogitaliones serutabitur. Quoniam cum essetis ministri regni illius, non reele iudicastis, . . . horrende et cito apparebit robis, quoniam iudicium durissimum his qui praesunt pet. . . . Non enim subtrahet personam cuiusquam Deiis, nec verebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cur a est üli de omnibus. Fortioribus autem fortior instat cruciatio. 2 Quibus praeceptis reiupublicam tuentibus, omnis seditionum vei caussa vei libidó tollitur: in tuto futura sunt honos et securitas principum, quies et salus civitatum. Dignitati quoque civium optime consulitur : quibus in obedientia ipsa coucessuin est decus illud retinere, quod est hominis excellentiae consentaneum. Iutelligunt enim, Dei iudicio non esse servuin neque liberum; unum esse dominum omnium, divitem in onines qui invocant illum 3: se autem idcirco subesse et obteinperare principibus, quod imaginem quodammodo referant Dei, cui servire regnare est. Hoc vero semper égit Ecclesia, ut christiana ista civilis potestatis forma non mentibus solum inhaeresceret, sed etiam publicA populorum vita moribusque exprimeretur. Quamdiu ad gubernacula rei publicae imperatores ethnici sederunt, qui assurgere ad eam imperii formám, quam adumbravimus, superstitione prohibebantur, instillare illám studuit mentibus populorum, qui simul ac christiana instituta susciperent, ad haec ipsa exigere vitám suam velle debebant. Itaque pastores animarum, exempla Pauli Apostoli renovante3 , cura et diligentia summa populis praecipere consueverunt, principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire i : item orare Deum pro cunctis hominibus, sed nominatim pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt : hoc enim acceptum est coram Salvatore nostro Deo. 5 Atque ad hanc rem omnino praeclara documenta christiani veteres reliquerunt : qui cum ab imperatoribus ethnicis iniustissiiue et crudelissime vexarentur, numquaiu tameu praeteriniserunt gerere se obedienter et submisse pláne ut illi crudeli1 Actor. V, 29. 2 Sap. VI, 4, 5, 6. 8. 3 Rom. X. 12. 4 Ad Tit. III, 1. 5 1. Timoth. II, 1-3.