Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1881
Index
— 76 — tate, isti obsequio certare viderentur. Tanta autem modestia, tam certa parendi voluntas plus erafc cognita, quam ut obscurari per calumniam malitiainque inimicorura posset. Quamobreiu qui pro christiano nomine essent apud imperatores publice caussam dicturi, ii hoc potissimum argumento iniquum esse convincobant in christianos animadvertere legibus, quod in oculis omnium convenienter legibus in exemplum viverent. Marcum Aurelium Antoninum et Lucium Aureliura Comraodum filium eius sic Athenagoras confidenter alloquebatur : Sinitis nos, qui nihil mali patramus, imtno omnium .... piissime iustissimeque cum erga Deum, tum erga impérium vestrum nos gerimus, exagitari, rapi, fugari. 1 Pari inodo Tertullianus laudi christianis aperte dabat, quod amici essent Imperio optimi et certissimi ex ouinibus : Christianus nullius est hostis, nedűm Imperatoris,quem sciens a Deo suo constitui, necesse est ut ipsum diligat et revereatur et honoret, et salvum telit cum toto romano imperio, 2 Neque dubitabat affirmare, in imperii finibus tanto magis numerum ininui iniraicoruin consuevisse, quanto cresceret christianorum : Nunc pauciores hostes habetis prae multitudine christianorum, pene omnium civitatum pene omnes cives christianos habendo. 3 Praeclarum est quoque de eadein re testimoniuin in Epistola ad Diognetum, quae confirmat, solitos eo terapore christianos fuisse non solum inservire legibus, sed in oinni otficio plus etiam ac perfectius sua sponte facere, quam cogerentur facere legibus : Christiani obsequuntur legibus, quae sancitae sunt, et suae vitae genere leges superant. Alia sane tum caussa erat, cum a fide christiana, aut quoquo modo ab ofíicio deficere Imperatorum edictis ac Praetorum minis iuberentur : quibus temporibus profecto displicere hominibus quam Deo maluerunt. Sed in iis ipsis rerum adiunctis tantum aberat ut quiquam seditiose facerent maiestatemve imperatoriam contemnerent, ut hoc unum sibi sumerent, sese profiteri et christianos esse et nolle mutare íidem ullo modo. Ceterum nihil de resistendo cogitabant; sed piacidé atque hilare sic ibant ad tortoris equuleum, ut magnitudini animi cruciatuum magnitúdó concederet. — Neque absimili ratione per eadem tempóra christianorum vis institutorum spectata est in militia. Erat enim militis christiani, summám fortitudinem cuiu summo studio conjungere disciplinae militaris: animique excelsitatem immobili erga principem fl.de cumulare. Quod si aliquid rogaretur quod non esset honestum, uti Dei iura violare, aut in insontes Christi discipulos ferrum convertere, tunc quidern imperata facere recusabat, ita tamen ut discedere ab armis atque emori pro religione mailét, quam per seditionem et turbas auctoritati publicae repugnare. Postea vero quam respublicae principes christianos habuerunt, multo magis Ecclesia testificari ac praedicere institit, quantum in auctoritate imperantium inesset sanctitatis : ex quo futurum erat, ut populis, cum de principatu cogitarent, sacrae cuiusdam maiestatis species occurreret, quae ad maiorem principum cum verecundiain tum amorem impelleret. Atque huius rei caussa sapienter providit ut reges sacrorum solemnibus initiarentur, quod erat in Testamento Yeteri Dei auctoritate constitutum. — Quo autem teinpore civilis hominum societas, tamquam e ruinis excitata imperii romani, in spem christiauae magnitudinis revixit, Pontifices Romani, instituto imperio sa1 Legát, pro Christian. 2 Apolog. n. 35. 3 Apolog. n. 37.