Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1880

Index

— 3 — semper et ubique omnibus religiosae nostrae vitae mediis ad effectum perducere sponte movemur, christiarioque obligamine iinpellimur : solemne nobis erit in id intendere totő anni, quem Deó favente occepimus, cursu,— singulari autem pláne ratione per sacratius illud tempus, quod in pro­xiine instanté S. Quadragesima cunctis salutis nostrae operibus mirö pláne modö favet. I. Ex intimo corde optamus curn piissimo Papa Nostro, ut Immaculatae Yirginis inter­cessione sit pax Ecclesiae, — parati, quod nos hunc ad íinem conferre possumus, pro virili praestare. Dum igitur Patrem cbristiani orbis iusta indulgentiá et ardenti pacis Ecclesiae reddendae stúdió ductum Principibus per oras Ecclesiae Sanctae calamitosas Viris et supreiuis eoruoi Miuistris mediö sagacissiuiorum suorum Ipgatorum proxinuun fieri, illis pacis studia suadere et cnnctas ad hauc Ecclesiae reddendam conditiones — quas ipse potest — benevolentissime offerre cer.amus: certe ferventibus votis et piis precibus comitabiniur apostolica ejus coepta, Deum orantes, ut moveat ad iustitiam et clementiain corda principum, quő gratiá eius operante „intelligant Reges et erudiantur, qui judicant terram," habeatque Ecclesia pacem, quain mundus in maligno positus secus ei dare non potest; — sed nec id negligemus, quod ad iustain Ecclesiae causam in patulo locandam, ad iniustam iurium et comniodoruiu Ecclesiae oppressionem atrő calculő notandam, ad perniciosa pro suis quoque finibus Statuum publicorum Ecclesiae Dei iniuriosorum coepta iuste censenda et sic ad publicam populorum opinionein debite dirigendam sive ore, sive scriptis conferre, — aut, (si quis per conditionem suarn ultra haec quid facere possit,) ad utiliter informandos animandosque viros in negotia talia influere vocatos praestare valemus. II. Amplior vero ad sublimem asserendae et servandae pacis Ecclesiae scopum concurrendi campus patet nobis in proprio nostro Regno, quod quidem, sit laus Deo! avita constitutionis suae erga sanctam Christi Ecclesiam aequitate imo benevolentiíl, sincere catholicö Surnrni Principis geniö, et civilis sui Gubernii prudentiá meliorem et faventiorem prae cunctis fere aliis civilis Orbis statibus couditionem Ecclesiae servare novit; — in quo tainen, ut vera fateamur, höc non obstante non desunt singula continui et universalis illius belli quoque indicia, quő spiritus mundi in transversum actus Regnum Dei aeternamque eius doctrinain, sacraui constitutionem et discipli­nain lacessere pergit; — indicia, sive in preli praesertim periodici acerbis impetitionibus, contra omne, quod divinum, iustuin, sanctum, pium, catholicum est, directis, — sive in scientiae contra Deurn rebellis guatis iuimicuin rebus diviuis spiritum palain facieutibus, — sive in sociali popula­rium coramercio, non legibus Dei, sed magis respectibus hutnanis aut culturae falsae placitis , ne deteriora memorein, parente, — sive denique in sancitis politicis perniciosae de status civilis ornni­potentia vei saltim a Dei decretis independentia doctrinae consonantibus. Haec cuncta ne increscant pacemque Ecclesiae turbare pergant, omnem nostram sollicitu­dinem,omne studium eo convertere jubemur, ut doctrinis, principiis, studiis et conatibus talibus fini et paci Ecclesiae inimicis obsistamus, et recta doctrina apud populares nostros propagata, benefi­centia christiana amplissime exercita, parte in publicis negotiis capta, suavi et saucta conversatione, cunctis item, quae secus praesto nobis sunt, curae pastoralis mediis lethalem eorum in spirituáléin nostroruui vitaui influxuin impedire contendainus. 1*

Next

/
Thumbnails
Contents