Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1880

Index

Si volumus, quod velle sancte obiigamur, ut vita religiosa in nostris ad omnes eorum res, omnia interna externaque vitae ipsorum momenta extendatur, omnes eorum cogitationes, conatus et actus ad divinae voluntatis praecepta exigat, et quod exinde ultro sequitur, ut ad hunc finern certus sit cum gratia divina nostri apud ipsos ministerii successus : aderimus ipsis cum pronissima nostra serviendi volüntate in omnibus ipsoruin privatis publicisque coeptis, aderimus doctrina, consilio, precibus, fideli cooperatione et iuvamine, nil ferventius desiderantes, quam ut vita ipsorum quo perfectius respondeat sublimi illi generationis Deo iunctae imagini, de qua Psalmista eloquen­ter haec praedicat : „in lege Domini est voluntas eius," Ps. 1, 2. „ingreditur sine macula et ope­ratur iustitiam, loquitur veritatem in corde suo, nec agit dolum in lingua sua, nec facit proximo suo malum." Ps. 14, 2. sqq. Quod, quantum divina in humanas res, ideális perfectio in genus peccato vitiatum cadere possunt, assequi studentes, etiam extra Ecclesiae et Scholae sacrarium lubenter sociabimur nostris; non utique ita, ut ipsi cum detrimento salutis et honoris in inundana mergamur, sed ut nostros inter medias mundanas res ad altiora evehamus. — In quotidiano vitae commercio aderit ipsis in Sacerdote suo, quod eos divinorum meminisse iubeat; — in circulo familiarum, in publicoruui negotiorum gestione, in scientiarum et artium cultura, inter tumentes politicarum discussionum fluctus studebit Sacerdos pro posse suo modum invenire, ut aeternis religionis placitis, — omnem humanam vitám, omnia studia, omnes labores formare, sacrare vocatis, — semper et ubique suus concilietur influxus. Coronabuntur, quaeritis fors me, semper optato successu tales labores ? Id a Domiuo pen­debit; qui, dum nostrum est conari, dat vei negat profectum. Ipse suaviter invitat, gratiis de­mulcet, promissionibus trahit, sanctitatis splendore movere, damnationis terrore concutere conatur animos; — nunquam tamen sive omnipotentia libertatem comprimit, sive coactione merendi tollit occasionem. — Si nec Jesus, Dominus et Deus noster, in terris ambulans valuit omni divinae suae naturae vi, omni coelestis eloquentiae suavitate, et perfecti amoris virtute universum saluti lucrari mundum,— si missionis et zeli ejus haeredes Apostoli terrenae etiam sortis eius haeredes et socii evaserunt, et penes splendissimam spiritualium victoriarum glóriám simul cum Magistro grassantis persecutorum malitiae in terris victimae ceciderunt : eo minus nos, etsi infinite doctiores, sapienti­ores et sanctiores — ac sumus — essemus, plenít spe victoriae nos lactare valebimus. Hoc divi­narum humanarumque rerum vices sollicite scrutanti certum est. Sed parte ex altéra nec minus certum est, serios nostros conatus, sancta studia omni non caritura successu; — certum est, sin­gulam piam in hac quoque linea intentionem, omne bonum verbum, omnem actionem e pastoralis dilectionis fonté procedentem a Domino benedictum iri, et suas partes ad ducendas in recto tramite animas, ad sanctificanda corda, ad compescenda mala, et, quod idem est, ad pacem Ecclesiae asse­rendam collatura esse. Nostris oculis hoc fors non semper patebit, sed videbunt id Angeli Dei, signabunt in meri­tis nostris, ut olim per Dominum mundo etiam palam fieri et praemiari mereantur. III. Sed omnis haec pax Ecclesiae parum ad salutem nostrum singulorum conferret, si non haberet Ecclesia pacem a nobis, imo per nos; id est, si in pastorali vei privata vita nostra

Next

/
Thumbnails
Contents