Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1879
Index
nos cum gratia divina — bene volentibus et humili prece fores misericordiae coelestis pulsantibus nunquam defutura — pro virili adnisuros esse, ut fideles probemur vocationi, quá vocati sumus, fideles Dei mandatis, praeceptis Ecclesiae, legi cbaritatis et obligationibus in inuneris sacerdotalis ünea nos tenentibus, fideles Regi et Patriae, queis plená, cordis dilectione adhaeremus, — nec unquam futurum, ut sive clamoribus hominum ore aut scriptö , locis privatis et publicis, aut in turbida periodicae litteraturae procella insonantibus in transversum acti, sive personalium favorum aut odiorum aut incommodorum obtutu seducti adversemur iis, quae a legitima potestate intra iuris sui et patriae salutis sphaeram ordinata, factaque comperiinus, quantumcumque gravia illa nobis experiamur. Ita ego animatus sum. Ita Vos quoque animari non auibigo. Et hac scientia fretus talis Yestri aniini, talis zeli virtutisque gloriabundus testis ero , dum — fidei meae in consecratione episcopali iuratae conformiter ad limina Apostolorum quövis quadrienniö peregrinari et ad pedes Sanctissimi relationem de statu Archidioeceseos deponere obiigatus — exeunte byeme, ni gravissime impediar, aeternam urbem petara, bonoque Clero meo, optimis fidelibus gratiosissimum Christi in terris Yicarii animum propensum servare, benedictionem lucrari conabor. Illorum Yestrorum studiorum, illius Vestrae honestatis testis esse volo etiam coram Apostolico et amantissimo Rege Nostro — duin proximö vere, si Deus faverit, ad duplicem magni momenti festivitatem : consecrationem scilicet Ecclesiae Yotivae Yiennensis et vigesimum quintum matrimonii imperialis anniversarium concedam, ut — qui praesens fueram dum fundamenta sacrae illius aedis et sacri huius foederis concordibus millionum precibus Deo commendata iacerentur : — nunc dum templum illud non absque meis etiam iustis stipendiis in gratam memóriám mire semti a mortifero parricidae ictu charissimi Imperantis erectum cultui divino devovebitur, dum connubiale Regis foedus tum virtutibus doniesticis per quadrantem saeculi fulgentibus tuui decorá sobole clarescens nova, Ecclesiae benedictione munietur : nomine etiam Yestro coram vota pia faciam, Yestrae in Augustissimum Regem et Domum Regnantem fidelitatis praeco evadam. Sed qui ad varios praeteriti anni eventus, Ecclesiae commodis finibusque penitius iunctos cursu sermonis huius respexi : patimini, ut, antequam ad finem properem, memóriám recolam viri in universa Ecclesia merito celebratissirai, quem paucos ante meuses tumulo illatúm luximus. Me ultro etiam tacente coniicietis de magni nominis Felice Dupanloup Aurelianensiuin dum viveret Antistite me loqui velle. His recte diebus percepi nuncium de erigendo ei communibus amicorum et cultoruin sumtibus monumento. Justi honores Yiro summo decernuntur, in quo gratia Dei mire efficax apparuit ad corpus Christi aedificanduin magná ipsius scientia, non quotidianő zelő, victrice eloqueutift, felici studiö ad succrescentis sobolis institutionem et educationem couyerső, intemerató ad S. Ecclesiam et Petri solium adhaesione, verbo, scriptis, factis testatá, quam probans paucis adhuc ante piam mortem — benedictione Beatissimi Patris sacratam — hebdomadibus Obolum Petri summis Ecclesiae scopis debitum notá calami sui vi popularibus suis commendavit. Sed fors nimium laudis ipsi impendo ? — Objiciat quis magnam in eo opinionis firmitatem et in ea promenda summám linguae calamique aciem : sed meminerit simul, haec omnia mire splenduisse in profitendis et defendendis s. religionis veritatibus unde unde impugnatis, Ecclesiae iuribus