Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1879
Index
- 53 brevem quamdam dissensionem, inter Patriarcham catholicum Syrorum et civile Gubernium exortain, armata vi repente ecclesias invasisse, quae iampridem pacata possessione a catholicis tenebantur, ac iustis deinde et assiduis istorura expostulationibus, potentiorum quorumdam opibus et gratia fretos, pertinaciter restitisse. Nuper tamen quum iustitiae vocibus ad imperialem aulain facilis patuisset aditus, eiusque rei iudicatio permissa esset arbitratui virorum nobilium, qui pro Gallico et Britannico Gubernio apud supremura Othomanici imperii Principem legatione funguntur, aequissiuia lata est sententia, quae catholicorum iuri, uti par erat, satisfecit. Cuius victoriae gratulatio ideo Nobis iucundior accidit, quod plures Iacobitarum familiae, quae Mardenium accolunt, ad antiquam maiorum íidem reversae fuerint, aliaeque multae haud obscuris portendant indiciis se illarum exemplum imitaturas. Sed quamvis ea quae diximus pergrata Nobis obvenerint, praecipuum tamen solatii fructum cepimus ex optatissima rerum conversione, quae in Armeniorum gente facta est. Nolumus quidem, Venerabiles Fratres, huiusce eventus laetitúe quidquam detrabere, ea recolentes, quae plerique ex Armeniis catholicis, cum egregiis Pastoribus suis, huic Cathedrae veritatis adhaerentes, per novem annos fortiter perpessi sünt, eorum fraude et invidia, qui officii itnmemores a catholica unitate desciverunt. Hi namque calumniis fratres innocentes aggressi, falsain hanc opinionem eorum animis, qui reipublicae praeerant, ingerere conati sunt; scilicet huius Apostolicae Sedis auctoritatem et magisterium debitam politicae potestati fidelitatem imminuere, cives Othoinanico subjectos imperio a sui Principis obsequio avertere et ad exteri Principis obedientiam transferre; atque adeo ipsis gentium iuribus et prosperitati adversari. — Quo nihil magis est absonum et a veritate alienum; Christi enim Ecclesia aeternam animarum salutem unice spectans, hanc supernaturalibus praesidiis, quibus divinitus instructa est, ubique provehere nititur ac tueri. Non tamen idcirco civilis societatis rationem aut ordinem perturbat, neque terrenorum principuin auctoritatem infirmat : quin imo Apostolicis verbis edocta, sublimioribus potestatibus oinnem animain iubet esse subiectam, non solum propter iram, sed etiam propler conscientiam; exploratumque est populos tanto fideliores Principibus suis existere, quanto magis incorruptam fidem, Ecclesia duce ac magistra, Deo servare assueverint. — Docet insuper ratio et testatur história, cominunia yincula, queis unius gentis homines invicem iunguntur, catholica religione firmari et solidari : ex quo publica regnorum tranquillitas et alia magni momenti commoda, quae ex ea solent derivare, quammaxime, vigent atque proficiunt. Yeruin in iis refellendis mendaciis, quae luctuoso dissidii tempore simultas et ódium gignebant, immorari non juvat, quutn huius agendi loquendique rationis eos ipsos poenituerit, qui commentis et calumniis defectionem suam tueri nitebantur. Namque ex his non defuerunt, qui ad melioreiu frugem reversi et quae male gesserant detestati, facto suo luculenter professi sunt, veritatem, iustitiam, felicitatem solidatu in materno Ecclesiae greraío esse quaerendam. Quare obducto caritatis velamine iis quae perperam dicta vei acta fuerunt, gestire potius cum caelesti Patrefamilias Nos decet, quod ii qui mortui fuerant revixerint, et qui perierant inventi sint. — Inter eos porro qui reversione sua gaudium Nostrum cumularunt, illum. imprimis commendatum volumus, quem ducem et caput secessionis ii qui defecerant constituerunt; magni enim fortisque animi nobile ac arduum praebens exemplum, lapsum se palam fateri non erubuit^ honores et officia non iure quaesita sponte abdicavit, errorem suum salutari poeuitentia curavit ex12*