Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1879
Index
— 54 — piandum; tum ita actus moresque coinposuit, ut sincerae conversionis aperta praeferret indicia; ad Nos demum accedens subiectionis et obedientiae illustria exbibuit argumenta. Quare et clementer agendum cum eo duximus, et praeter usitatum disciplinae ecclesiasticae morém eidem indulgendum putavimus ut episcopalibus insignibus ornatus incederet. — Faxit Deus ut caeteri omnes, qui transfugam in defectione infausta sunt sequuti, ad castra Israel ultro redeuntem quantocius imitentur. Interea vero dum ea spe nitimur, gratulandum Nobis est quod diuturno certamine consopito, catholicus Armeniorum coetus eiusque Patriarcha legitimus, pacem nacti cum dignitate, in possessionem iurium suorum ab Imperiali Gubernio Othomanico fuerint restituti. Qua de re meritas eidem Gubernio laudes conferimus, quod, agnitis semel adversariorum calumniis, ea libenter catholicis tribuerit, quae ipsorum ius et aequi Imperantis oíficium flagitabant. Hoc enim facto manifesto significavit, certum sibi ac destinatum esse, omnia fideliter exequi quae de liberó catholici cultus exercitio in Othomanica ditione tuendo, in publicis pactis conventis cum potentissimis Europae gentibus anno superiore cauta et constituta íuerunt. Pro his itaque, Yenerabiles Fratres, quae feliciter evenerunt, immortali bonorum omnium Largitori Deo maximae agendae sunt gratiae, ab eoque suppliciter expetendum, ut eadem rata firmaque esse iubeat, novisque in dies provebat incrementis. Haec habuimus quae vobis bodierna die de Orientalium Ecclesiarum rebus breviter diceremus. Nunc vero gratum est Nobis, Yenerabiles Fratres, publicam exhibere significationem Nustrae dilectionis et studii erga amplissimum Ordinem Vestrum, quem ab initio Nostri Pontificatus carissimum Nobis esse, ac praecipua semper in existimatione apud Nos fore declaravimus. Praeclarissimos enim et probatissimos viros hodie in Collegium Yestrum adlegere constituimus, quorum alii magna praestantiazeli, consilii, solertiae in pastoralibus muneribus gerendis, in animarum salute curanda, ac in Ecclesiae doctrina et iuribus tum publicis scriptis, tum verbi ministerio tuendis; alii magna commendatione scientiae et illustri fama, quam sive in docendi munere, sive nobilibus editis ingenii sui monumentis adepti sunt; omnes demum immota fide erga hanc Apostolicam Sedem, exantlatis pro Ecclesia laboribus, et egregiis meritis sacerdotalis virtutis et constantiae, multis argumentis spectatae et cognitae, sese dignos omnino exbibuerunt, ut sublimis honoris Yestri titulo et insignibus honestarentur. — Hi snnt Fridericus Lantgravius de Fürsteriberg, Arcbiepiscopus Olomucensis, Julianus Florianus Desprez, Arcbiepiscopus Tolosanus et Narbonensis , Ludovicus Haynald, Arcbiepiscopus Colocensis et Bacsiensis, Ludovicus Franciscus Pie, Episcopus Pictaviensis, Americus Ferreira dos Santos Silva, Episcopus Portugalliensis, Cajetanus Alimonda, Episcopus Albinganensis, Joannes Newmann. Presbyter Pbilippianus e Congregatione Birmingamiensi, Josephus Hergenröther, Antistes Pontificiae Nostrae domus, Doctor in Academia Herbipolensi, Thoraas Zigliara, sodalis Ordinis Dominiciani, Bector Collegii S. Thomae Aquinatis de Urbe. Horum autem in numerum adjicimus etiam germanum Fratrem Nostrum Josephum Pecci, Bibliothecae Nostrae Yaticanae vicario munere Praefectum, de quo hoc unum dicemus, Yenerabiles Fratres, eum diuturno litterarum ac severiorum disciplinarum magisterio perfunctum, Nobisque intimo affectu devinctum, pari a Nobis caritate diligi; eius vero electionis Yos, honestissimo iudicio Vestro, concordibus atque humanissimis in ipsurn studiis participes extitisse; de quo propterea, ut par esse intelligimus, gratum Yobis animum profitemur. — Quid Yobis videtur ? — Auctoritate itaque Omnipotentis Dei Sanctorumque