Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1879

Index

- 52 ­gero — exsequendum habuissem, — quam parura igitur dignitas hftc praebabitó adhuc altior me­rítő raeo conveniat. — Haec Dominó innumeris vicibus in corde confessus sum, — baec quavis opportunitate Yiris summis Regi Apostolico a Consiliis candide pandi, — haec iterum iterumque ornatissimo Beatissimi Patris Nostri ad aulam Caesareo-Regiam Legato palam reddidi. — Si beis non obstantibus permisit divina providentia, ut Summus rerum mearum in terris Moderátor aeter­nae Romae Pontifex aliud decerneret : altissimae Ejus voluntati meam, licet corde confusus, sub­mitto, et quidquid Sanctissimo Domino Nostro jubere placuerit, in spiritu religiosae obedientiae suscipio, Deum orans, ut mihi gratias Suas multiplicare dignetur, quó digne consistam in loco, in quo Ejus in terris Vicarius me ponit, et ipsa illa nova dignitas, quae tenuitati meae additur, po­tentius médium évadat, rebus commodisque Sanctae Sedis Pontificiae et Sanctae Ecclesiae apud nos consulendi. — Oro Eminentiam Vestram , ut haec mea sensa ad Altissimam Sanctissimi Dornini Nostri notitiam cum piissimae meae reverentiae, et iinmortalis gratitudinis testificatione perferre, et pro me laboribusque meis praesuleis, pro Clero populoque meo Apostolicam Ejus benedictionem implorare dignetur. — Quod superest, altis gratiis devotus, in sacrae purpurae osculo profunda cum veneratione emorior Eminentiae Vestrae, Viennae, die 25-a Április, 1879. humillimus servus Ludovicus Haynald, Archi-Episcopus Colocensis et Bacsieusis." Allocutio Sauctissimi Domini Nostri Leonis divina, providentia Papae XIII. in Consistorio die 12-a Maji a. c. ad S. R. E. Cardinales in aedibus Vaticanis habita sequentis tenoris est: „Ve­nerabiles Fratres! Dives in misericordia Deus, qui ita res humanas temperát ut laeta moestis, iucunda acerbis admisceat, dignatus est humilitatem Nostram, communium aorumnarum cogitatione tristem, quibusdam recreare solatiis, ex eo potissimum tempore quod post allocutionem quam no­vissime ad Vos habuimus, effluxit. Profecto haud excidit e mentibus Vestris eorum recordatio, quae tunc a Nobis dicta sunt, quum Venerabilis Fratris Patriarchae Babylonensis Chaldaeorum electionem seu postulationem confirmavimus, spem expromentes fore ut ii, qui Othomanici Imperii res moderantur, facile inducerent animum ut catbolicis suae ditionis subditis plene et cumulate tribuerent, quod ius et aequitas postularet. Iamvero quod spe et votis prosequebamur, id benigni­tate faventis Dei, et iustitia supremi Principis qui illi praeest Imperio feliciter evenisse gratulainur. Ac primum ipse, quein memoravimus, Patriarcba Babylonensis Chaldeorum rite electus et a Nobis confirmatus, civili Diplomate, uti mos est, communitus fűit, quo tamquam caput Chaldaicae gentis publice agnitum, liberum adeptus est exercitium iuriurn omnium et praerogativarum, quibus Prae­decessores eius pro sua dignitate pötiti et usi fuerant. Quod prospere gestum alia laetiora sequuta sunt; ille enim qui illegitimo tramite ad episcopalem sedem Zachuensem pervenerat, et paulo post patriarcbalem dignitatem aífectaverat, aliique ex monachis et ecclesiasticis viris, qui socii defectio­nis eius fuerant, sincera et humili declaratione sese huic Apostolicae Sedi subiicientes, pristinum errorem multa cum laude emendarunt. Ex quo Nobis spes affulget extinctuin penitus ac deletum iri schisma luctuosum, quod catholicos Chaldaeos, Mesopotamiam incolentes, dudum afflixerat. Quum porro ob eam rem singulari animi laetitia merito afficeremur, aliam Nobis gaudii causam attulit finis quaestionis asperrimae, quae inter lacobitas haeretioos et catholicos Mausilienses Syriaci ritus exarserat. Novistis enim, Venerabiles Fratres, haereticos illos in rem suam vertentes

Next

/
Thumbnails
Contents