Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1879
Index
• — 51 VENERABILI ET HONORABILI CLERO MEO ARCHI-DIOECESANO SALÜTEM ET PEAESULEAM BENEDICTIONEM! (^uod summis in terra rerum mearum Moderatoribus, magis innatae Suae clementiae motu quam meorum meritorum ratione ductis, piacúit, indignitatis meae ad Cardinalis S. R. E. dignitatem evectio : Yobis Yenerabiles et Honorabiles Fratres Filiique! variis viis innotuit, imo piae Yestrae in Praesulem Yestrum dilectioni occasionem quoque jam praebuit, humanissimas scripto oreque salutationes et optimorum votorum nuncupationes ad me dirigendi, —hodie recte solemnissimá pláne ratione, dum universus Archi-Dioeceseos Clerus mihi charissimus per copiosos repraesentantes Suos Coloczam adcurrit, ut, quod optimó corde gerit in ornatissimo coetu suavi sermone simul enuncians, singularí modó animum meum Ipsi devotum recrearet. Pro queis novis pristinae et continuae Yestrae affectionis testimoniis , sicut singulis vix ab ipsis salutatus mox sinceras egi gratias, ita nunc denuo cunctis simul refero maximas, officiique mei praesulei sed et obtentae dignitatis ratione compellor, amplius de re tota loqui, scriptaque illa documenta, quae circa talem nominationem Roma mihi advenerunt, et a me Romám missa fuerunt, in aeternam rei memóriám Yobis heic subnexa communicare. Litterae Eminentissimi Domini Cardinalis Status Secretarii sub 13-ia Április 1879. editae, et ex italo sermone in latinum conversae sic sonant : „Illustrissime ac Reverendissime Domine! Sanctissimus Páter desiderio Suae Hajestatis Imperialis R^gio-Apostolicae responsurus , solemneque testimonium exhibiturus pontiflciae Suae erga Dominationem Vestram Illustrissimam ac Reverendissimam existimationis, quod scientiá, Suíi, Suó episcopali vigintiseptem annorum ministeriő, Suó pro splendore cultus exhibitő zeló, Suis eximiae beneficentiae operibus, Sua provida in utilitatem Cleri fideliumque concreditae Archi-Dioecesis vigilantia ad procurandam prae cunctis sanam eorum educationem et institutionem nomen Suum adeo illustraverit, constituit Eandem in Sacrum Ecclesiae Romanae Senatum adscribere. Honoriíicum ouandatum Dominationi Yestrae benevolam hanc Suae Sanctitatis dispositionem pro notitia et directione significandi exequuturus, Eandem certiorem facio Consistorium secretum, quo novi Cardinales creandi sint, 12-aet publicum 15-a proximi mensis Maji futurum esse. — Laetus, quod unus ex primis esse possim ad offerenda Eidem intima mea gratulationis sensa, magnae mihi gloriae duco cum affectibus praecipuae existimationis et venerationis permanere Dominationis Yestrae Illustrissimae ac Reverendissimae, in Yaticano 13. Április 1879. verus servus L. Card. Nina m. p." Humillimum meum ad litteras hasce responsum eidem Eminentissimo Domino inscriptum haec habét : „Eminentissiine et Reverendissime Domine S. R. E. Cardinalis, Status Secretarie, Domine gratiosissime ! Intimö animó perculsus legi benignas Emiuentiae Yestrae dedato 13-tiae curr. missiles, mihi significantes, quod Sanctissimus Duminus Noster LEO Papa XIII. clementissime decreverit, me albo Purpuratorum Sanctae Romanae Ecclesiae Virorum adscribere. — Novi exiles vires meas, novi tenuitatem meritorum, et perbene sentio, quanto ferventius, quanto sanctius et efficacius sacrum Episcopale minist^rium — quod voluntate altiori animum meum juste diuque reluctantem iterato mancipante in duabus Dioecesibus capessere jussus in27-uiu iam annum Circ. Litt. 1879. 12 Nr. 1108. Archiepiscopus Ludovicus Hajnald ia Cardinilem Presbyterum S. E. E. nomiaatur.